라틴어 문장 검색

Et quamquam omnis virtus nos ad se allicit facitque, ut eos diligamus, in quibus ipsa inesse videatur, tamen iustitia et liberalitas id maxime efficit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 74:1)
neque enim attinet naturae repugnare nec quicquam sequi, quod assequi non queas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 142:3)
quod assequemur, si cavebimus, ne in perturbationes atque exanimationes incidamus, et si attentos animos ad decoris conservationem tenebimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 168:4)
magnis illi et divinis bonis hane licentiam assequebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 190:3)
Neque solum vivi atque praesentes studiosos discendi erudiunt atque docent, sed hoc idem etiam post mortem monumentis litterarum assequuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 201:1)
Maximis igitur in malis hoc tamen boni assecuti videmur, ut ea litteris mandaremus, quae nec erant satis nota nostris et erant cognitione dignissima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 7:1)
sive ratio constantiae virtutisque ducitur, aut haec ars est aut nulla omnino, per quam eas assequamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 8:2)
Quibus autem rationibus hanc facultatem assequi possimus, ut hominum studia complectamur eaque teneamus, dicemus, neque ita multo post, sed pauca ante dicenda sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 25:1)
Hoc igitur cognito dicendum est, quonam modo hominum studia ad utilitates nostras allicere atque excitare possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 26:2)
quibus praecipiunt, ut oratione benigna multitudinis animos ad benivolentiam alliciant militesque blande appellando [sermone] deliniant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 64:4)
Sed cum sint plura causarum genera, quae eloquentiam desiderent, multique in nostra re publica adulescentes et apud iudices et apud populum et apud senatum dicendo laudem assecuti sint, maxima est admiratio in iudiciis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 65:1)
Ita, cum benivolentiae comparandae causa benefici esse velint, non tanta studia assequuntur eorum, quibus dederunt, quanta odia eorum, quibus ademerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 71:8)
Quamquam Africanus maiorem laudem meo iudicio assequebatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 5:1)
quae et ingenii bonitate multi assequuntur et progressione discendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 17:3)
Omisit hic et pietatem et humanitatem, ut id, quod utile videbatur neque erat, assequi posset, et tamen muri causamopposuit, speciem honestatis nec probabilem nec sane idoneam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 51:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION