라틴어 문장 검색

Neque ulli se impensae aut labori parsurum esse (imo se veluti in pregrinationem aliquam sacram paratum esse proficisci) ut tam pium assequeretur effectum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:9)
Itaque hoc modo sperabat se simul ambitionem suam apud omnes velaturum et existimationem iusti et moderati animi assecuturum, atque etiam gratiam apud regem Angliae summam initurum, utpote qui omnia eius arbitrio permisisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:30)
Nam cum per Angliam Scotiam peteret, et honorifice admodum a rege Henrico exceptus esset (qui perpetuo se erga sedem Romanam officiosum praebuit), regis favorem maiorem in modum assecutus est, simulque magnam cum Mortono cancellario familiaritatem contraxit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 4:2)
Comes, cum castrum liberatum et hostem retrocessisse comperisset, in Scotiam celeriter perrexit, sperans se regem Scotiae assecuturum ut praelio cum eo decertaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 4:8)
Quam ut assequeretur, non tantum exterorum ministrorum qui apud se residebant industria usus est, atque pensionariorum suorum quos tam in cura Romana quam alibi in aulis principum fovebat, verum etiam sui ipsius legatorum qui apud exteros perfungebantur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 5:2)
Pari enim fere studio ferimur et ad vetera excolenda et ad ulteriora assequenda.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 11:4)
ipso fine, ordine demonstrandi, et inquirendi initiis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 15:9)
Inductionem enim censemus eam esse demonstrandi formam, quae sensum tuetur et naturam premit et operibus imminet ac fere immiscetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:12)
Itaque ordo quoque demonstrandi plane invertitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 18:1)
Neque enim excellens aliqua demonstrandi via sive naturam interpretandi forma, ut mentem ab errore et lapsu defendere ac sustinere, ita ei materiam ad sciendum praebere et subministrare possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 26:4)
non eam, quae nova operum pignora, et novam axiomatum lucem assequatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 181:13)
At contra, verus experientiae ordo primo lumen accendit, deinde per lumen iter demonstrat, incipiendo ab experientia ordinata et digesta, et minime praepostera aut erratica, atque ex ea educendo axiomata, atque ex axiomatibus constitutis rursus experimenta nova;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 185:6)
et quod ars ipsorum non assequitur, id ex eadem arte impossibile in natura pronunciant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:2)
id quod demonstrat omnem calorem apud nos esse corpori tangibili quodammodo adversum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 181:2)
Sed nihilominus quandoque perspicuitatis causa, et ut usus tabularum clarius demonstretur, exclusivam duplicamus aut repetimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 195:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION