라틴어 문장 검색

non multoque post testamentum etiam conscripsit ac signis omnium magistratuum obsignauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 44장 1:1)
quotiens autem ad consultandum secederet, neque in commune quicquam neque propalam deliberabat, sed et conscriptas ab uno quoque sententias tacitus ac secreto legens, quod ipsi libuisset perinde atque pluribus idem uideretur pronuntiabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 15장 1:3)
parabat et ad Caspias portas expeditionem conscripta ex Italicis senum pedum tironibus noua legione, quam Magni Alexandri phalanga appellabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 19장 2:2)
dein iustitio indicto, e plebe quidem prouinciae legiones et auxilia conscripsit super exercitum ueterem legionis unius duarumque alarum et cohortium trium;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 10장 2:1)
receptaque ad se prope omnium officiorum cura, cum patris nomine et epistulas ipse dictaret et edicta conscriberet orationesque in senatu recitaret etiam quaestoris uice, praefecturam quoque praetori suscepit numquam ad id tempus nisi ab eq.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 6장 1:3)
"adsignari, quae vos veherent, et singulis vestrum milia denarium dari iussi."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 19:5)
coniectum oculorum, quibus ut fur destinabatur, Dioxippus ferre non potuit et, cum excessisset convivio, litteris conscriptis, quae regi redderentur, ferro se interemit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 28:2)
33. Potest amodo patere quomodo assignandum sit subiectum partis oblate.
(단테 알리기에리, Epistolae 104:1)
35. Et sic patet de forma partis per formam adsignatam totius.
(단테 알리기에리, Epistolae 105:1)
et de hiis, ut predictum est, propositum est sub assignato principio inquisitionem facere secundum iam tactum ordinem. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 5:3)
Hoc etiam factum fuisse per ipsum ipse Moyses in lege conscribit, qui, assumptis primatibus de tribubus filiorum Israel, eis inferiora iudicia relinquebat, superiora et comuniora sibi soli reservans, quibus comunioribus utebantur primates per tribus, secundum quod unicuique tribui competebat. 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:26)
9 At cum romana nobilitas, premente Annibale, sic caderet ut ad finalem romane rei deletionem non restaret nisi Penorum insultus ad urbem, subita et intolerabili grandine perturbante victores victoriam sequi non potuisse Livius in Bello punico inter alia gesta conscribit. 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 13:3)
Sed Cristus, ut scriba eius Lucas testatur, sub edicto romane auctoritatis nasci voluit de Virgine Matre, ut in illa singulari generis humani descriptione filius Dei, homo factus, homo conscriberetur:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 33:19)
Dicunt enim illos duos gladios, quos assignavit Petrus, duo prefata regimina importare:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:6)
quod etiam conscribunt omnes quatuor.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:61)

SEARCH

MENU NAVIGATION