라틴어 문장 검색

Inque repentinos convivia versa tumultus adsimilare freto possis, quod saeva quietum ventorum rabies motis exasperat undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 2:3)
Neve doli cessent, odium cum coniuge falsum Phasias adsimulat Peliaeque ad limina supplex confugit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 21:1)
mortis mihi displicet auctor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 50:15)
quidquid factura videtur, displicet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 45:10)
Ille etiam picta redimitus tempora mitra, innitens baculo, positis per tempora canis, adsimulavit anum cultosque intravit in hortos pomaque mirata est "tanto" que "potentior!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 76:2)
id quoque, quod ventis animal nutritur et aura, protinus adsimulat, tetigit quoscumque colores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 32:2)
denique securus famae, liber, ire memento, nec tibi sit lecto displicuisse pudor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 127)
sive tibi hoc debes, nullo pia facta magistro, cumque nova mores sunt tibi luce dati, femina seu princeps omnes tibi culta per annos te docet exemplum coniugis esse bonae, adsimilemque sui longa adsuetudine fecit, grandia si parvis adsimulare licet, ei mihi, non magnas quod habent mea carmina vires, nostraque sunt meritis ora minora tuis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 69)
nulla quidem sano gravior mentisque potenti poena est, quam tanto displicuisse viro;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 163)
144. Imago hominis consumptionis plena, quam machinamenta fovent actualis oeconomiae globalis, ad assimilandas culturas tendit et minuendam immensam varietatem culturalem, quae thesaurus est humanitatis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 189:1)
Credere, ad eius sententiam, amoris aestus experientiae assimilatur, quae habetur quiddam subiectivum, quae uti valida veritas ad omnes referri non potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 43:2)
obicis aeterno Domino quod lubricus ad nos venerit, adsimulans aliud quam verus habebat, obmutesce, furor;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3325)
ipse ignis, nostrum factus qui servit ad usum, Vulcanus perhibetur et in virtute superna fingitur ac delubra, deus et nomine et ore adsimilatus, habet, necnon regnare caminis fertur et Aeoliae summus faber esse vel Aetnae est qui conspicuis superos quaesivit in astris, ausus habere deum solem;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권97)
ipse magistratum tibi consulis, ipse tribunal ontulit auratumque togae donavit amictum, cuius religio tibi displicet, o pereuntum adsertor divum, solus qui restituendos Vulcani Martisque dolos venerisque peroras Saturnique senis lapides Phoebique furores, Iliacae matris Megalesia, Bacchica Nysi, Isidis amissum semper plangentis Osirim mimica ridendaque suis sollemnia calvis, et quascumque solent Capitolia claudere larvas.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권186)
"aut vos pictorum docuit manus adsimulatis iure poetarum numen conponere monstris, aut lepida ex vestro sumpsit pictura sacello quod variis imitata notis ceraque liquenti duceret in faciem, sociique poematis arte aucta coloratis auderet ludere fucis."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 213)

SEARCH

MENU NAVIGATION