라틴어 문장 검색

aliud alio modo fragile est, rerum exitus variantur, ceterum quicquid coepit et desinit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 2:7)
Ne commiseris, ut quisquis exemplaris modo scripta tua mirabatur quaerat quomodo tam grandia tamque solida tam fragilis animus conceperit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 69:3)
Potest quidem eloquentia tua quae parva sunt approbare pro magnis, rursus magna attenuare et ad minima deducere ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 111:2)
Quolibet quassu vas et quolibet fragile iactatu.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 61:1)
Imbecillum corpus et fragile, nudum, suapte natura inerme, alienae opis indigens, ad omnis fortunae contumelias proiectum;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 61:5)
Ut tela a duro resiliunt et cum dolore caedentis solida feriuntur, ita nulla magnum animum iniuria ad sensum sui adducit, fragilior eo quod petit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 35:1)
Ideo quibus stomachus suspectus est, processuri ad res agendas maioris negotii bilem cibo temperant, quam maxime movet fatigatio, sive quia calorem in media compellit et nocet sanguini cursumque eius venis laborantibus sistit, sive quia corpus attenuatum et infirmum incumbit animo ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 59:1)
Quid imbecillitatis obliti ingentia odia suscipimus et ad frangendum fragiles consurgimus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 238:3)
fragiles sunt quae in aprica valle creverunt.
(세네카, De Providentia, book 1 52:3)
nam voluptatibus et timoribus proiectis pro illis, quae parva ae fragilia sunt et ipsis flagitiis noxia, ingens gaudium subit, inconcussum et aequale, tum pax et concordia animi et magnitudo cum mansuetudine ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 16:2)
quid fragilis ignes?
(세네카, Hercules Oetaeus 5:23)
Audax nimium qui freta primus rate tam fragili perfida rupit terrasque suas posterga videns animam levibus credidit auris, dubioque secans aequora cursu potuit tenui fidere ligno inter vitae mortisque vias nimium gracili limite ducto.
(세네카, 메데아 6:1)
Fulgore primo captus et fragili bono fallacis aulae quisquis attonitus stupet, subito latentis ecce Fortunae impetu modo praepotentem cernat eversam domum stirpem que Claudi, cuius imperio fuit subiectus orbis, paruit liber diu Oceanus et recepit invitus rates.
(세네카, 옥타비아 1:9)
non illum avarae mentis inflammat furor qui se dicavit montium insontem iugis, non aura populi et vulgus infidum bonis, non pestilens invidia, non fragilis favor;
(세네카, 파이드라 7:2)
quis sapiens bono confidat fragili?
(세네카, 파이드라 11:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION