라틴어 문장 검색

Fides sua natura postulat ut immediata possessio relinquatur, quam visio praebere videtur, invitatio est quaedam ad lucis fontem obtingendum, dum ipsum Vultus mysterium servatur, qui personaliter ac tempore opportuno se revelare vult.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:4)
Per individualisticam et angustam cognitionis opinationem mediationis sensus intellegi non potest, facultas haec alterius visionis participandae, scientia communicata quae ad ipsam amoris scientiam spectat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 22:10)
Secundum haec Iesu verba, Abraham fides ad Eum dirigebatur, praesumpta erat quodammodo visio eius mysterii.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 24:2)
Ut nos eum cognoscere, recipere ac sequi sineret, Dei Filius nostram carnem sumpsit, atque sic eius Patris visio humana etiam ratione per temporis iter cursumque effecta est.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 28:1)
Hoc in Amore visionem Iesu propriam quodammodo recipit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 32:9)
29. Cum cognitio fidei cum foedere fidelis Dei societur, qui amoris necessitudinem cum homine instituit eique Verbum dicit, in Bibliis veluti auditio praebetur, auditus sensui consociatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 49:1)
Auditio omnino iuvat ad nexum illustrandum inter cognitionem et amorem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 49:9)
Secundum hanc opinationem, reperienda cognitio bliblica cognitioni Graecae opponitur, quae cum plenam realitatis cognitionem persequatur, visionem cum cognitione coniunxit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 50:4)
Vetus Testamentum haec duo genera cognitionis conciliavit, quia auditioni Verbi Dei nectitur desiderium vultum eius contemplandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 51:2)
Auditio personalem testatur vocationem et oboedientiam, et id etiam quod veritas in tempore revelatur;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 51:4)
visus plenam offert totius itineris visionem et in magno Dei proposito collocari sinit;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 51:5)
haec si deesset visio, tantummodo in promptu haberemus fragmenta segregata ex universis rebus incognitis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 51:6)
Auditio fidei evenit secundum formam cognitionis propriam amoris:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 52:3)
est auditio personalis quae vocem discernit et cognoscit vocem Boni Pastoris (cfr Io 10,3-5);
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 52:4)
auditio nempe, quae sequelam requirit, prout accidit primis discipulis qui « audierunt eum […] loquentem et secuti sunt Iesum » (Io 1,37).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 52:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION