라틴어 문장 검색

iumenta tamen etiam secabant interdum infimam ingredientia nivem, et prolapsa iactandis gravius in conitendo ungulis penitus perfringebant, ut pleraque velut pedica capta haererent in dura et alte concreta glacie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 377:1)
sed tamen, tu nempe eos asinos praedicas vetulos, claudos, quibus subtritae ad femina iam erant ungulae?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 2132)
Dic me igitur tuom passerculum, gallinam, coturnicem, agnellum, haedillum me tuom dic esse vel vitellum, prehende auriculis, compara labella cum labellis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3165)
ubi erat haec defossa, occepit ibi scalpurrire ungulis cirum circa.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 47)
agite equi, facitote sonitus ungularum appareat, cursu celeri facite inflexa sit pedum pernicitas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 2176)
sine te exorem, sine prehendam auriculis, sine dem savium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2314)
nam certo scio, hoc febrim tibi esse, quia non licet huc inicere ungulas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 287)
An tu invenire postulas quemquam coquom nisi miluinis aut aquilinis ungulis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 267)
An tu coquinatum te ire quoquam postulas, quin ibi constrictis ungulis cenam coquas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 269)
conservare autem eam et continere nihil aliud potest nisi mulina ungula, qua etiam memoratur ab Antipatro in provinciam, ubi erat Alexander, per Iollam filium perlata esse et ab eo ea aqua regem esse necatum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장68)
equi ungulae attingunt aquarii
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장11)
Orion vero transversus est subiectus, pressus ungula tauri, manu laeva tenens, clavam altera ad geminos tollens.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장13)
"tunc neque more probo videas nec voce serena ingentis trepidare Titos, cum carmina lumbum intrant et tremulo scalpuntur ubi intima versu, tun, vetule, auriculis alienis colligis escas, auriculis, quibus et dicas cute perditus ohe?"
(페르시우스, 풍자, satire 118)

SEARCH

MENU NAVIGATION