라틴어 문장 검색

Nuntia diluvii iam decrescentis ad arcam ore columba refert ramum viridantis olivae.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), De Noe et Diluvio1)
inde seges scelerum, radix et sola malorum, dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla eliquat ornatus solvendi leno pudoris, dum venas squalentis humi scrutatur inepta ambitio scalpens naturae occulta latentis, si quibus in foveis radiantes forte lapillos rimata inveniat, nec enim contenta decore ingenito externam mentitur femina formam ac, velut artificis Domini manus inperfectum os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus pingere sutilibus redimitae frontis in arce, colla vel ignitis sincera incingere sertis, auribus aut gravidis virides suspendere bacas, nectitur et nitidis concharum calculus albens crinibus aureolisque riget coma texta catenis, taedet sacrilegas matrum percurrere curas, muneribus dotata Dei quae plasmata fuco inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat quod fuerat, falso non agnoscenda colore, haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 176)
carcer inligata duris colla bacis inpedit, barbaras forum per omne tortor exercet manus, veritas crimen putatur, vox fidelis plectitur.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.20)
"dextra Petrum regio tectis tenet aureis receptum canens oliva, murmurans fluento."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.13)
Loth ipse ruptis expeditus nexibus attrita bacis colla liber erigit.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 8)
Victum infelicem, bacas lapidosaque corna, dant rami et volsis pascunt radicibus herbae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 26:16)
Tres praemia primi accipient flavaque caput nectentur oliva.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 12:14)
quem modo navali Mnestheus certamine victor consequitur, viridi Mnestheus evinctus oliva.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 19:4)
Ipse, caput tonsae foliis evinctus olivae, stans procul in prora pateram tenet, extaque salsos proiicit in fluctus ac vina liquentia fundit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 30:8)
Idem ter socios pura circumtulit unda, spargens rore levi et ramo felicis olivae, lustravitque viros, dixitque novissima verba.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 9:9)
"Quis procul ille autem ramis insignis olivae sacra ferens?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 31:4)
et frontem obscenam rugis arat, induit albos cum vitta crinis, tum ramum innectit olivae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 18:5)
Quin et Marruvia venit de gente sacerdos, fronde super galeam et felici comptus oliva.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 36:1)
Tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta paciferaeque manu ramum praetendit olivae:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 6:10)
MenalcasLenta salix quantum pallenti cedit olivae, puniceis humilis quantum saliunca rosetis, iudicio nostro tantum tibi cedit Amyntas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS10)

SEARCH

MENU NAVIGATION