라틴어 문장 검색

virgo autem impositae sustentat pondera laevae, dextra sedet baculo, qualis si puppe relicta exosus manes pigri sulcator Averni exeat ad superos solemque et pallida turbet astra, nec ipse diu fortis patiensque superni aeris;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권316)
"Horruit instinctu rabido, steteruntque trementes ceu visu squalore genae, seniumque recessit, tunc natam baculumque manu dimisit, et irae innixus tumido vocem de pectore rumpit:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권366)
nihil illa diu, sed in ora mariti deicit inque suos pariter velamina vultus, capta metu subito paulumque oblita doloris, hoc magis increpitans suspecta silentia perstat Antigone, comitemque premens ipsamque;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권173)
ubi uix aliquando inpetrauit, intrauit monasterium Aebbae abbatissae, quae erat amita regis Ecgfridi, positum in loco, quem Coludi urbem nominant, accepto uelamine sanctimonialis habitus a praefato antistite Uilfrido.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 1:4)
Resurgens autem sensit dimidiam corporis sui partem a capite usque ad pedes paralysis langore depressam, et maximo cum labore baculo innitens domum peruenit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIX [XXXI].4)
Fecit igitur, ut animo disposuerat, et inbecilles artus baculo sustentans intrauit ecclesiam;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIX [XXXI].8)
augur ad laevam eius capite velato sedem cepit, dextra manu baculum sine nodo aduncum tenens, quem lituum appellarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 197:1)
legatus ubi ad fines eorum venit unde res repetuntur, capite velato filo - lanae velamen est - audi, Iuppiter, inquit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 339:1)
ibi inambulans tacitus summa papaverum capita dicitur baculo decussisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 551:3)
is tum ab Tarquiniis ductus Delphos, ludibrium verius quam comes, aureum baculum inclusum corneo cavato ad id baculo tulisse donum Apollini dicitur, per ambages effigiem ingenii sui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 575:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION