라틴어 문장 검색

barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 33:3)
Tunc quoque, ut ora dei madida rorantia barba contigit et cecinit iussos inflata receptus, omnibus audita est telluris et aequoris undis, et quibus est undis audita, coercuit omnes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 36:8)
stagna petit patulosque lacus, ignemque perosus quae colat elegit contraria flumina flammis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 30:4)
Fons sonat a dextra, tenui perlucidus unda, margine gramineo patulos succinctus hiatus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 20:5)
Undique dant saltus multaque adspergine rorant emerguntque iterum redeuntque sub aequora rursus inque chori ludunt speciem lascivaque iactant corpora et acceptum patulis mare naribus efflant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:67)
nam barba comaeque in silvas abeunt, iuga sunt umerique manusque, quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen, ossa lapis fiunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 65:8)
Vox quoque iam rauca est, inflataque colla tumescunt, ipsaque dilatant patulos convicia rictus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:30)
Non tamen has una memorant cum corpore natas, barbaque dum rutilis aberat subnixa capillis, implumes Calaisque puer Zetesque fuerunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 54:7)
haud procul egesta scrobibus tellure duabus sacra facit cultrosque in guttura velleris atri conicit et patulas perfundit sanguine fossas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:3)
Quos postquam combibit Aeson aut ore acceptos aut vulnere, barba comaeque canitie posita nigrum rapuere colorem, pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque, adiectoque cavae supplentur corpore rugae, membraque luxuriant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 17:2)
Forte fuit iuxta patulis rarissima ramis sacra Iovi quercus de semine Dodonaeo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 51:1)
Imposito calamo patulos sinuaverat arcus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:11)
Hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis prunaque et in patulis redolentia mala canistris et de purpureis conlectae vitibus uvae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:15)
Tandem Phoebus adest morsusque inferre parantem arcet et in lapidem rictus serpentis apertos congelat et patulos, ut erant, indurat hiatus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 7:3)
uda videtur barba viri, madidisque gravis fluere unda capillis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 72:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION