라틴어 문장 검색

Ideoque post reges exactos Liciniana illa septena iugera, quae plebis tribunus viritim diviserat, maiores quaestus antiquis rettulere,quam nunc nobis praebent amplissima veterata.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 10:1)
Nam illa videntur prodigialiter in nostris Ceretanis accidisse, ut aliqua vitis apud te excederet uvarum numerum duorum milium et apud me octingenae stirpes insitae intra biennium septenos culleos peraequarent;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 3:2)
nam bis ferro repetenda est veris principio, ut incitetur eius proceritas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 5:3)
Similiter si inter septenos pedes ponere voles, septimam partem longitudinis et latitudinis duces, et adicies asses angulares, eodem modo eodemque ordine consummatis numerum seminum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 4:1)
Sin autem inter septenos pedes vinea fuerit constituenda, ordo per longitudinem recipiet capita triginta quinque, per latitudinem XVIII.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 8:2)
Sed id minime bis anno arari debet:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 12:4)
Intertrigo bis in die subluitur aqua calida.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 32장 1:1)
Singula capita per hiemem recte pascuntur ad praesepia tribus hordei vel fresae cum suis valvulis fabae, aut cicerculae quattuor sextariis, ita ut et aridam frondem praebeas,aut siccam vel viridem medicam cytisumve, tum etiam cordi faeni septena pondo, aut leguminum paleas adfatim.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 2:4)
Idque bis anno faciet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 4:4)
Quare non ut capellam vel ovem, sic et hoc animal bis ad aquam duci praecipimus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 6:2)
Sublimitas dividatur tabulatis, quae supra se quaternos, et infra septenos liberos pedes habeant, quoniam ipsa singulos occupant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 3:1)
Attamen quaecunque dabitur esca per cohortem vagantibus, die incipiente, et iam in vesperum declinato,bis dividenda est, ut et mane non protinus a cubili latius evagentur, et ante crepusculum propter cibi spem temporius ad officinam redeant, possitque numerus capitum saepius recognosci.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 3:2)
Diebus quibus animantur ova, et in speciem volucrum conformantur, ter septenis opus est gallinaceo generi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 10:1)
Attamen praestat ex se pullos atque plumam, quam non, ut in ovibus lanam, semel demetere, sed bis anno, vere et autumno vellere licet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 13장 3:3)
neque nunc propere sed per octo annos capto experimento, compressis seditionibus, compositis bellis, triumphalem et bis consulem noti laboris participem sumi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 56장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION