라틴어 문장 검색

fiet enim formidolosus et contumax, nisi eum blandiente tactu permulseris.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 101:3)
Sciebas tam amabilem esse, ut facile in locum amissorum posset alios substituere ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 10:2)
Alii itaque molliter agant et blandiantur ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 6:4)
saepe adulatio, dum blanditur, offendit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 153:3)
Erat certe amicus noster vir bonus, sed irae paratioris, cui non magis tutum erat blandiri quam male dicere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 52:1)
Difficiles quoque et indomiti natura blandientem ferent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 53:3)
Quin potius amabilem te, dum vivis, omnibus, desiderabilem, cum excesseris, reddis ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 241:2)
" Ne forte inepta spe tibi blandiaris, duci te iussi," "Gratias," inquit, " ago, optime princeps."
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 125:2)
Quid me, potens Fortuna, fallaci mihi blandita vultu, sorte contentum mea alte extulisti, gravius ut ruerent edita .receptus arce totque prospicerem metus?
(세네카, 옥타비아 6:1)
qui blandiendo dulce nutrivit malum, sero recusat ferre quod subiit iugum.
(세네카, 파이드라 2:26)
videas hic crasso fusa metallo antra Rheae fetamque lupam, quam fauce retecta blandiri quoque terror erat;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 9)
sic invidiam Tiberianam pressit universitatis amore Germanicus, quocirca nolo sibi de successibus tuis principalia beneficia plurimum blandiantur, quae nihil tibi amplius conferre potuerunt quam ut, si id noluissemus, transiremur inviti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Felici suo salutem 2:3)
quem tamen tu pertinacius aut amabilius quam rectius venusque felicissimum appellas, propter hoc quippe, cur per amplissimos fascium titulos fuerit evectus usque ad imperium, sed sententiae tali numquam ego assentior, ut fortunatos putem qui rei publicae praecipitibus ac lubricis culminibus insistunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 1:2)
ad extremum nemo saeculo meo quae voluit affirmare sic valuit, si- quidem dum sese adversus eum, quem contra loquitur, exertat, morum ac studiorum linguae utriusque symbolam iure sibi vindicat, sentit ut Pythagoras dividit ut Socrates, explicat ut Platon implicat ut Aristoteles, ut Aeschines blanditur ut Demosthenes irascitur, vernat ut Hortensius aestuat ut Cathegus, incitat ut Curio moratur ut Fabius, simulat ut Crassus dissimulat ut Caesar, suadet ut Cato dissuadet ut Appius persuadet ut Tullius.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 6:1)
simul et ipse hinc amplius capiebatur, quod se diligi magis quam quasi coli intellegebam sed provectu aetatis et 1 militia clericali, cum esset amabilis prius, coepit modo esse venerabilis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio et Apollinari Suis salutem 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION