라틴어 문장 검색

His iocamur ludimus amamus dolemus querimur irascimur, describimus aliquid modo pressius modo elatius, atque ipsa varietate temptamus efficere, ut alia aliis quaedam fortasse omnibus placeant.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 3:1)
aliquando praeterea rideo iocor ludo, utque omnia innoxiae remissionis genera breviter amplectar, homo sum.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 2:4)
Quo magis adducor ut neutrum falli putem, quia non est credibile utrumque falli, et quia tamen blandior mihi.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 3 2:1)
Te nimium lentum timeo, tibi blandior uni;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 611)
Lingua iuvet mentemque tegat - blandire noceque;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 884)
Omnia pro veris credam, sint ficta licebit - Cur ego non votis blandiar ipse meis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1137)
postibus et durae supplex blandire puellae, et capiti demptas in fore pone rosas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 67:2)
tu nostras audis inter convexa Iocatus sidera, sollicito quas damus ore, preces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 953)
quos lupa nutrit, perdere cognatae sustinuere manus, constitit et cauda teneris blanditur alumnis et fingit lingua corpora bina sua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권266)
At Venus, inmeritae neptis miserata labores, sic patruo blandita suo est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 49:5)
Iam tempora Titan quinque per autumnos repetiti duxerat anni, cum blandita viro Procne "si gratia" dixit "ulla mea est, vel me visendam mitte sorori, vel soror huc veniat!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 36:7)
Protinus inpressa signat sua crimina gemma, quam tinxit lacrimis (linguam defecerat umor), deque suis unum famulis pudibunda vocavit et pavidum blandita "fer has, fidissime, nostro" - dixit, et adiecit longo post tempore "fratri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 47:2)
Horret anus tremulasque manus annisque metuque tendit et ante pedes supplex procumbit alumnae et modo blanditur, modo, si non conscia fiat, terret;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 44:1)
Sed labor insolitus iam me lassavit, et ecce opportuna sua blanditur populus umbra, datque torum caespes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 53:13)
Viderat a veteris generosam sanguine Teucri Iphis Anaxareten, humili de stirpe creatus, viderat et totis perceperat ossibus aestum luctatusque diu, postquam ratione furorem vincere non potuit, supplex ad limina venit et modo nutrici miserum confessus amorem, ne sibi dura foret, per spes oravit alumnae, et modo de multis blanditus cuique ministris sollicita petiit propensum voce favorem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 81:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION