라틴어 문장 검색

Quicquid autem eiusdem Pontici sinus aquilone caeditur et pruinis, ita perstringitur gelu, ut nec amnium cursus subtervolvi credantur, nec per infidum et labile solum, gressus hominis possit vel iumenti firmari, quod vitium numquam mare sincerum, sed permixtum aquis amnicis temptat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 48:1)
Quibus angustiis permeatis, cum latitudo patuerit nimis extensa, aequa navigatio ad usque urbem Teredona porrigitur, ubi post iacturas multiplices pelago miscetur Euphrates, omnisque sinus dimensione litorea in numerum viginti milium stadiorum velut spatio detornato, finitur, cuius per oras omnes oppidorum est densitas et vicorum, naviumque crebri discursus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 11:1)
Ergo permeatis angustiis ante dictis venitur ad Carmaniae sinum orienti obiectum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 12:1)
Inde longo intervallo nomine panditur sinus australis, haut procul inde alius, quem vocant Chaliten occiduo obnoxius sideri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 12:2)
Amnes quippe multi per eam ante dictum influunt sinum, quorum maximi sunt Batradites et Rogomanius et Brisoana atque Bagrada.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 41:2)
Indumentis plerique eorum ita operiuntur lumine colorum fulgentibus vario, ut (licet sinus lateraque dissuta relinquant flatibus agitari ventorum) inter calceos tamen et verticem nihil videatur intectum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 84:1)
Quorum pars contis dimicatura, stabat immobilis, ut retinaculis aereis fixam existimares, iuxtaque sagittarii, cuius artis fiducia ab incunabulis ipsis gens praevaluit maxima, tendebant divaricatis brachiis flexiles arcus, ut nervi mammas praestringerent dexteras, spicula sinistris manibus cohaererent, summaque peritia digitorum pulsibus argutum sonantes, harundines evolabant, vulnera perniciosa portantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 13:1)
Quos cum Iulianus cavendi immemor, diffluxisse trepidos elatis vociferando manibus aperte demonstrans, irasque sequentium excitans, audenter effunderet semet in pugnam, clamabant hinc inde candidati (quos disiecerat terror) ut fugientium molem tamquam ruinam male compositi culminis declinaret, et (incertum unde ) subita equestris hasta, cute brachii eius praestricta, costis perfossis, haesit in ima iecoris fibra.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 6:1)
Eoque (ut expeditius loqueretur), brachium exsertante, obmurmuratio gravis exoritur, concrepantibus centuriis et manipulis cohortiumque omnium plebe urgentium destinate, confestim imperatorem alterum declarari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 2장 3:2)
Inventa est enim occasio ad illiciendos eos perquam opportuna, quod Constanti filiam parvulam, cuius recordatio colebatur, sinu ipse circumferens necessitudinem praetendebat eiusdem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 10:1)
Ut quondam Pescennius Niger, ad subveniendum spei rerum extremae, a Romano populo saepe accitus, dum diu cunctatur in Syria, a Severo superatus in sinu Issico (qui est in Cilicia, ubi Dareum Alexander fudit) fugatusque in suburbano quodam Antiochiae, gregarii manu militis interiit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 12:1)
Verum haec et similia loquentes in cassum, cum nec audirentur, nec quietum aliquid vel mite referri sentirent, filiorum flentes exitium discesserunt, eisdemque aegre digressis, ex abdito collis propinqui sinu, barbaricus prosiluit globus, optimatibus tum danda responsa (ut intellegi dabatur) opperiens:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 8:1)
Quibus ita utiliter ordinatis, rex ipse cum suis, dumeta per quae venerat viatore relegente retrorsus, monstranteque hispidam et iumento onusto exiguam callem, post terga relictis militibus evolavit, qui captis eius ministris, missis ad mentes observantium praestringendas, quasi venaticiam praedam, modo non porrectis brachiis exspectabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 15:1)
Cumque intra cancellorum venerint saepta, et agi coeperint alicuius fortunae vel salus, atque laborari debeat ut ab insonte gladius vel calamitosa detrimenta pellantur, corrugatis hinc inde frontibus brachiisque histrionico gestu formatis, ut contionaria Gracchi fistula sola post occipitium desit, consistitur altrinsecus diu:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 19:2)
Sensit immensa vi quadam urgente morborum, ultimae necessitatis adesse praescripta, dicereque conatus aliqua vel mandare, ut singultus ilia crebrius pulsans, stridorque dentium et brachiorum motus velut caestibus dimicantium indicabat, iam superatus, liventibusque maculis interfusus, animam diu colluctatam efflavit, aetatis quinquagesimo anno et quinto, (minus centum dies) secundo et decimo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 6장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION