라틴어 문장 검색

At si a prima hieme austri ad ultimum uer continuarint, laterum dolores et insania febricitantium, quam phrenesin appellant, celerrime rapiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 15:1)
At si sicca aestas aquilones habuit, autumno uero imbres austrique sunt, tota hieme, quae proxima est, tussis, destillatio, raucitas, in quibusdam etiam tabes oritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 15:3)
Quod ad aetates uero pertinet, pueri proximique his uere optime ualent, et aestate prima tutissimi sunt, senes aestate et autumni prima parte, iuuenes hieme quique inter iuuentam senectutemque sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 17:1)
Inimicior senibus hiemps, aestas adulescentibus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 17:2)
Omnique resolutioni neruorum ad medicinam non idonea tempora sunt hiemps et autumnus:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 40:2)
Quartana aestiua breuis, autumnalis fere longa est maximeque quae coepit hieme adpropinquante.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 42:1)
Id neque hieme neque aestate recte datur, optime uere, tolerabiliter autumno.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 13장 3:1)
Maturius etiam puero quam iuueni, aestate quam hieme dari debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 8:3)
Opus est cibo infirmo maximeque sorbitione, potione aquae mulsae, cuius ternos cyathos bis hieme, quater aestate dedisse satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 16:5)
Per omne uero tempus utendum est exercitatione, fricatione, si hiemps est, balneo;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 5:1)
In hoc casu per hiemem locis maritumis, per aestatem * mediterraneis opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 8:7)
Perfusio corporis multa prodest ex aqua, si hiemps est, calida, si aestas, tepida;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 4:5)
Balneum rarum esse debet, neque longa in eo mora, cibus conprimens, uinum austerum meracum, per aestatem frigidum, per hiemem egelidum, sed tantum, quantum minimum sitim finiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 8:2)
Hieme saepius fascia circumire debet, aestate quotiens necesse est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 43:4)
Idque per hiemem et uer bis die, per aestatem et autumnum ter die fieri debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION