라틴어 문장 검색

Corpore traditur maculoso dispersis per pectus atque aluum genetiuis notis in modum et ordinem ac numerum stellarum caelestis ursae, sed et callis quibusdam ex prurigine corporis adsiduoque et uehementi strigilis usu plurifariam concretis ad impetiginis formam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 80장 1:1)
Post necem Caesaris reuerso ab Apollonia et ingrediente eo urbem repente liquido ac puro sereno circulus ad speciem caelestis arcus orbem solis ambiit ac subinde Iuliae Caesaris filiae monimentum fulmine ictum est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 95장 1:1)
Cum magni aestimaret cantare etiam Romae, Neroneum agona ante praestitutam diem reuocauit flagitantibusque cunctis caelestem uocem respondit quidem in hortis se copiam uolentibus facturum, sed adiuuante uulgi preces etiam statione militum, quae tunc excubabat, repraesentaturum se pollicitus est libens;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 21장 1:1)
Iamque omnibus praeparatis ratus, quod olim prava mente conceperat, tunc esse maturum, quonam modo caelestes honores usurparet, coepit agitare.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 7:1)
"Sed quoniam abest, ego tibi pro illo respondeo nullum esse eundem et diuturnum et praecoquem fructum, caelestesque honores non dare te regi, sed auferre."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 19:6)
Rursus Perdicca interrogante, quando caelestes honores haberi sibi vellet, dixit, tum velle, cum ipsi felices essent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 7:1)
dis aequare se et caelestes honores accersere et talia suadentibus oraculis credere et dedignantibus venerari ipsum vehementius, quam par esset, irasci, in externum habitum mutare corporis cultum, imitari devictarum gentium mores, quos ante victoriam spreverat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 37:2)
at cetera muros turba tenet fruiturque virum caelestibus armis,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 507:2)
seu cum caelestes Alcidae invisere mensas iam vacat et fessum Iunonia sustinet Hebe.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 244:1)
crebra ruina poli caelestia limina laxat.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 356:1)
Omnia qui magni dispexit lumina mundi, qui stellarum ortus comperit atque obitus, flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur, ut cedant certis sidera temporibus, ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans dulcis amor gyro devocet aerio, idem me ille Conon caelesti in lumine vidit e Bereniceo vertice caesariem fulgentem clare, quam cunctis illa deorum levia protendens bracchia pollicita est, qua rex tempestate novo auctus hymenaeo vastatum finis iuerat Assyrios, dulcia nocturnae portans vestigia rixae quam de virgineis gesserat exuviis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 661)
quis ego pro factis caelesti reddita coetu pristina vota novo munere dissolvo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 6616)
quo mea se molli candida diva pede intulit et trito fulgentem in limine plantam innixa arguta constituit solea, coniugis ut quondam flagrans advenit amore Protesilaeam Laodamia domum inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro hostia caelestis pacificasset eros.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b6)
Quod si frigida curarum fomenta relinquere posses,quo te caelestis sapientia duceret, ires.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0317)
Res gerere et captos ostendere ciuibus hostisattingit solium Iouis et caelestia temptat;
(호라티우스의 첫번째 편지, 1719)

SEARCH

MENU NAVIGATION