라틴어 문장 검색

Addidisti ergo calcaria sponte currenti, pariterque et tibi veniam recusandi laboris et mihi exigendi verecundiam sustulisti.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 1:2)
cum mora non tuta est, totis incumbere remis utile, et admisso subdere calcar equo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 108:2)
fac modo permaneas lasso, Graecine, fidelis, duret et in longas impetus iste moras, quae tu cum praestes, remo tamen utor in aura, nec nocet admisso subdere calcar equo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 615)
excitat auditor studium, laudataque virtus crescit, et inmensum gloria calcar habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 215)
"inde diem, quae prima, meas celebrare Kalendas Oebaliae matres non leve munus habent, aut quia committi strictis mucronibus ausae finierant lacrimis Martia bella suis;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권118)
missi de gente Molossa obsidis unius iugulum mucrone resolvit, atque ita semineces partim ferventibus artus mollit aquis, partim subiecto torruit igni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 27:15)
Dixit, et aptato pectus mucrone sub imum incubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 15:1)
Quem procul adstantem plectrumque imbelle tenentem Pettalus inridens "Stygiis cane cetera" dixit "manibus" et laevo mucronem tempore fixit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 10:9)
quem, quasi sensurum, nautae calcare verentur appellantque Lichan.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 18:8)
medio iugulaberis ense, quandoquidem mucro est hebes inquit et in latus ensem obliquat longaque amplectitur ilia dextra.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 49:12)
et iam constiterat stricto mucrone sacerdos, cinxerat et Graias barbara vitta comas, cum vice sermonis fratrem cognovit, et illi pro nece complexus Iphigenia dedit, laeta deae signum crudelia sacra perosae transtulit ex illis in meliora locis, haec igitur regio, magni paene ultima mundi, quam fugere homines dique, propinqua mihi est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 439)
transfugit ergo carnifex mucrone districto furens effusa nuper corpora, animasque rimatur novas.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae31)
mortalem Deus increpat quod sit non stabili fide nec calcare fluentia nec Christum valeat sequi.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section pr7)
"non Iuppiter acrem protexit Fabium, sed iuvit amoena Tarentus, quae dedit inlecebris domitum calcare tyrannum."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2259)
en tibi signatum libertatis documentum, quo voluit nos scire Deus, quodcumque sequendum est, sub nostra dicione situm, passimque remissum alterutram calcare viam.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1207)

SEARCH

MENU NAVIGATION