라틴어 문장 검색

praefectus tamen et octo centuriones ac promptissimus quisque e manipulis cecidere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 38장5)
igitur Pharasmanes iuvenem potentiae promptum et studio popularium accinctum, vergentibus iam annis suis metuens, aliam ad spem trahere et Armeniam ostentare, pulsis Parthis datam Mithridati a semet memorando:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 44장6)
Reconciliationis specie adsumpta regressusque ad patrem, quae fraude confici potuerint, prompta nuntiat, cetera armis exequenda.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 45장1)
et Augusto prompta ac profluens, quae deceret principem, eloquentia fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 3장6)
sed studia eorum in Corbulonem promptiora erant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 8장4)
nam Pharasmanes interfecto filio Radamisto quasi proditore, quo fidem in nos testaretur vetus adversus Armenios odium promptius exercebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 37장4)
sed neque ipsis promptus in rem subitam consensus, et alii contra nitentes dedere facultatem lenioris in mare iactus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 5장6)
post Seneca hactenus promptius respiceret Burrum ac sciscitaretur an militi imperanda caedes esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 7장7)
iret propere duceretque promptissimos ad iussa.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 7장12)
et promptiora quam promiserant inveniunt, obvias tribus, festo cultu senatum, coniugum ac liberorum agmina per sexum et aetatem disposita, extructos, qua incederet, spectaculorum gradus, quo modo triumphi visuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 13장5)
accepitque cum honore, nec quicquam urbi detractum quo promptius obsequium integri retinerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 24장9)
Antonius audacia promptus, Marcellus Asinio Pollione proavo clarus neque morum spernendus habebatur nisi quod paupertatem praecipuum malorum credebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 40장5)
Libertas Thraseae servitium aliorum rupit et postquam discessionem consul permiserat, pedibus in sententiam eius iere, paucis exceptis, in quibus adulatione promptissimus fuit A. Vitellius, optimum quemque iurgio lacessens et respondenti reticens, ut pavida ingenia solent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 49장1)
Perculso Seneca promptum fuit Rufum Faenium imminuere Agrippinae amicitiam in eo criminantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 57장1)
quin et Asiam favore iuvenis arma cepisse, nec milites ad scelus missos aut numero validos aut animo promptos, postquam iussa efficere nequiverint, ad spes novas transisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 58장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION