라틴어 문장 검색

siquidem agere narraris sine superbia nobilem sine invidia potentem, sine superstitione religiosum sine iactantia litteratum, sine ineptia gravem sine studio facetum, sine asperitate constantem sine popularitate communem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Nunechio salutem. 1:2)
mox circum tristes servata Palaemonis aras nigra superstitio, quotiens animosa resumit Leucothea gemitus et amica ad litora festa tempestate venit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권5)
sine supplice numquam illa novo, nulla damnavit vota repulsa, auditi quicumque rogant, noctesque diesque ire datum et solis numen placare querellis, parca superstitio:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권246)
Serapidem et Isidem et Arpocratem cum suo cynocephalo Capitolio prohibitos inferri, id est curia deorum pulsos, Piso et Gabinius consules non utique Christiani eversis etiam aris eorum abdicaverunt, turpium et otiosarum superstitionum vitia cohibentes.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 7:3)
ut ad vos quoque dominatores gentium adspiciam homo fuit Pompilius Numa, qui Romanos operosissimis superstitionibus oneravit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 29:3)
Atque adeo et Aegyptiis permissa est tam vanae superstitionis potestas avibus et bestiis consecrandis et capite damnandis qui aliquem huiusmodi deum occiderit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 7:1)
Aeque spectaculis vestris in tantum renuntiamus in quantum originibus eorum, quas scimus de superstitione conceptas, cum et ipsis rebus, de quibus transiguntur, praetersumus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 38장 4:1)
Quinimmo et deos vestros palam destruunt et superstitiones vestras commentariis quoque accusant laudantibus vobis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 3:4)
Commemorabimus origines singulorum, quibus in cunabulis in saeculo adoleverint, exinde titulos quorundam, quibus nominibus nuncupentur, exinde apparatus, quibus superstitionibus instruantur, tum loca, quibus praesidibus dicentur, tum artes, quibus auctoribus deputentur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 4장 2:4)
Igitur in Etruria inter ceteros ritus superstitionum suarum spectacula quoque religionis nomine instituunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:1)
Accedit ad testimonium antiquitatis subsecuta posteritas formam originis de titulis huius quoque temporis praeferens, per quos signatum est, cui idolo et cui superstitioni utriusque generis ludi notarentur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 6장 1:1)
reliqui ludorum de natalibus et sollemnibus regum et publicis prosperitatibus et municipalibus festis superstitionis causas habent.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 6장 1:3)
de Aegypto superstitio est.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 1:13)
Sed postea tam voluptate quam superstitione provecta russeum alii Marti, alii album Zephyris consecraverunt, prasinum vero Terrae matri vel verno, venetum Caelo et Mari vel autumno.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:14)
Ita damnatum et damnandum opus templi titulo praetexit et disciplinam superstitione delusit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION