라틴어 문장 검색

ueniensque Romam, cum praesentibus accusatoribus acciperet locum se defendendi, considentibus episcopis pluribus cum apostolico papa Iohanne, omnium iudicio probatum est accusatores eius non nulla in parte falsas contra eum machinasse calumnias;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 5:5)
itaque, quos nulla mali vicerat vis, perdidere nimia bona ac voluptates inmodicae, et eo inpensius quo avidius ex insolentia in eas se merserant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 236:1)
ex insolentia quibus nova bona fortuna sit inpotentes laetitiae insanire;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 570:1)
ita diu repugnante P. Scipione Africano, qui parum ex dignitate populi Romani esse ducebat subscribere odiis accusatorum Hannibalis et factionibus Carthaginiensium inserere publicam auctoritatem nec satis habere bello vicisse Hannibalem, nisi velut accusatores calumniam in eum iurarent ac nomen deferrent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 562:1)
Aetoli legati in senatum introducti, cum et causa eos sua et fortuna hortaretur, ut confitendo seu culpae seu errori veniam supplices peterent, orsi a beneficiis in populum Romanum et prope exprobrantes virtutem suam in Philippi bello et offenderunt aures insolentia sermonis et eo,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 558:1)
sed ego in ea civitate, quae ideo omnibus rebus incipiendis gerendisque deos adhibet, quia nullius calumniae subicit ea quae dii comprobaverunt, et in sollemnibus verbis habet, cum supplicationem aut triumphum decernit, 'quod bene ac feliciter rem publicam administrarit,' si nollem, si grave ac superbum existimarem virtute gloriari, si pro felicitate mea exercitusque mei, quod tantam nationem sine ulla militum iactura devicimus,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 614:1)
iam de deorum immortalium templis spoliatis in capta urbe qualem calumniam ... ad pontifices attulerit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 40:1)
Eumenes tamquam ad Antiochum spoliandum me venit et, si diis placet, decem legatorum decretum calumniae impudentissimae praetendit, quo maxime et refelli et coargui potest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 324:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION