라틴어 문장 검색

Dulcia cum tantum scribas epigrammata semper Et cerussata candidiora cute, Nullaque mica salis nec amari fellis in illis Gutta sit, o demens, vis tamen illa legi!
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXV1)
Sordidior caeno cum sit toga, calceus autem Candidior prima sit tibi, Cinna, nive:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXIII1)
Non qualis Geticae satiatus lacte iuvencae Sarmatica rigido ludit in amne rota, Sed Mitylenaei roseus mangonis ephebus, Vel non caesus adhuc matre iubente Lacon.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXX4)
Quas tu nectere candidas, sed olim - Sic te semper amet Venus - memento.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXXIX2)
Narnia, sulphureo quam gurgite candidus amnis Circuit, ancipiti vix adeunda iugo, Quid tam saepe meum nobis abducere Quintum Te iuvat et lenta detinuisse mora?
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCIII1)
Carmina Parrhasia si nostra legentur in aula - Namque solent sacra Caesaris aure frui - , Dicere de nobis, ut lector candidus, aude:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCIX2)
Sed licet haec primis nivibus sint aemula dona, Non sunt Parthenio candidiora suo.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXVIII8)
Continget nox quando meis tam candida mensis?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLV4)
' Adstabat domini mensis pulcherrimus ille Marmorea fundens nigra Falerna manu, Et libata dabat roseis carchesia labris, Quae poterant ipsum sollicitare Iovem.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LV7)
Hic lauru redimita comas et candida cultu Roma salutavit voce manuque ducem.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXV3)
Candida nigrescant vetulo crystalla Falerno Et caleat blando mollis amore torus.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXVII2)
Sic Martis tibi serviant Kalendae Et cum ture meroque victimaque Libetur tibi candidas ad aras Secta plurima quadra de placenta.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XC5)
Cum cathedrata litos portet tibi raeda ministros Et Libys in longo pulvere sudet eques, Strataque non unas cingant triclinia Baias Et Thetis unguento palleat uncta tuo, Candida Setini rumpant crystalla trientes, Dormiat in pluma nec meliore Venus:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XIV1)
Nulli sorte iacent candidiore senes:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXI3)
Leuconicis agedum tumeat tibi culcita lanis Constringatque tuos purpura pexa toros, Dormiat et tecum, modo qui dum Caecuba miscet Convivas roseo torserat ore puer:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LVI4)

SEARCH

MENU NAVIGATION