라틴어 문장 검색

Cum enim nocte quadam, expletis matutinae laudis psalmodiis, egressae de oratorio famulae Christi, ad sepulchra fratrum, qui eas ex hac luce praecesserant, solitas Domino laudes decantarent, ecce subito lux emissa caelitus, ueluti linteum magnum, uenit super omnes, tantoque eas stupore perculit, ut etiam canticum, quod canebant, tremefactae intermitterent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VII.7)
In Canticum Habacum librum I. In librum beati patris Tobiae explanationis allegoricae de Christo et ecclesia librum I. Item, Capitula lectionum in Pentateucum Mosi, Iosue, Iudicum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 3:17)
cum saepius revocatus vocem obtudisset, venia petita puerum ad canendum ante tibicinem cum statuisset, canticum egisse aliquanto magis vigente motu, quia nihil vocis usus impediebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 19:1)
Consul litteris Philippi atque Hannibalis perlectis consignata omnia ad senatum itinere terrestri misit, navibus devehi legatos iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 519:1)
conscientia ictus, cum extemplo traditurum eas affirmasset, aperit perlectisque litteris pavidus Thebas refugit et ad magistratus indicium defert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 354:1)
is pacis semper auctor regi fuerat monueratque, sicut pater eius Philippus institutum usque ad ultimum vitae diem servarat cotidie, bis in die foederis icti cum Romanis perlegendi, ut eum morem, si non semper, crebro tamen usurparet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 193:1)
quibus perlectis cum se consideraturum adhibitis amicis quid faciendum sibi esset dixisset, Popilius pro cetera asperitate animi virga quam in manu gerebat circumscripsit regem ac priusquam hoc circulo excedas inquit redde responsum, senatui quod referam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 125:1)
verum lubet etiam mi has perlegere denuo:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 8145)
libet perlegere has.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 971)
C. Perlege.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 972)
Chrysale, ades, dum ego has perlego.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 975)
Ausculta porro, dum hoc quod scriptumst perlego.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 9130)
Sine perlegam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 9161)
graeci quoque poetae comici interponentes e choro canticum diviserunt spatia fabularum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 머리말17)
tunc ei dixerunt esse quendam Aristophanen, qui summo studio summaque diligentia cotidie omnes libros ex ordine perlegeret.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말12)

SEARCH

MENU NAVIGATION