라틴어 문장 검색

querulae cicadae canorae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3281)
Horatius "sub cantu que- rulae despice tibiae":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3282)
et ἐξηλλαγμένωσ dixit 'et arbusta rumpent cantu suo'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3288)
pro qua mercede ordo est 'expediam naturas apium, quae canoros C. s. c. a. s. D. r. c. p. s. antro:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1501)
Hunc qui audierant prudentes homines, in qui - bus familiaris noster L. Gellius, qui se illi contubernalem in consulatu fuisse narrabat, canorum oratorem et volubilem et satis acrem atque eundem et vehementem et valde dulcem et perfacetum fuisse dicebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 3:2)
Idem si praeteriens aspexerit erectos intuentis iudices, ut aut doceri de re idque etiam vultu probare videantur, aut ut avem cantu aliquo sic illos viderit oratione quasi suspensos teneri aut, id quod maxime opus est, misericordia odio motu animi aliquo perturbatos esse vehementius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 2:4)
sic intervallis, exclamationibus, voce suavi et canora, admirando inridebat, calebat in agendo, ut ea quae deerant non desiderarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 234장4)
autem Lentulus Marcellinus nec umquam indisertus et in consulatu pereloquens visus est, non tardus sententiis, non inops verbis, voce canora, facetus satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장 3:3)
vox canora, verba non horrida sane, ut plena esset animi et terroris oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 77장 2:5)
Vox canora et suavis, motus et gestus etiam plus artis habebat quam erat oratori satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 88장 3:4)
Acrem enim oratorem, et incensum et agentern et canorum concursus hominum forique strepitus desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 92장 1:6)
mihi quidem Homerus huius modi quiddam vidisse videatur in iis, quae de Sirenum cantibus finxerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 67:1)
O decus Argolicum, quin puppim flectis, Ulixes, Auribus ut nostros possis agnoscere cantus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 67:4)
idemque iuvenibus visis auditoque nautico cantu:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 89:6)
"sicut inciti atque alacres rostris perfremunt delphini" - item alia multa - Silvani melo consimilem ad aures cantum et auditum refert - ergo ut hic primo aspectu inanimum quiddam sensuque vacuum se putat cernere, post autem signis certioribus quale sit id de quo dubitaverat incipit suspicari, sic philosophi debuerunt, si forte eos primus aspectus mundi conturbaverat, postea cum vidissent motus eius finitos et aequabiles omniaque ratis ordinibus moderata inmutabilique constantia, intellegere inesse aliquem non solum habitatorem in hac caelesti ac divina domo sed etiam rectorem et moderatorem et tamquam architectum tanti operis tantique muneris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 89:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION