라틴어 문장 검색

Interea fama et clamor omnium in circuitu regionum ad aures gentilium primatum festinans, a diversis partibus et montanis sedibus tot millia exegit ad persequendum Boemundum, Robertum et populum eorum, et praedas excutiendas, quod dictu et auditu mirabile est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 102:1)
ac solam fugam meditantes, celeriter ad montana contendunt, relictis desolatis peditibus cum omni collectione praedarum ac spoliorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 102:6)
plures tamen captivantes, armisque exspoliantes, praedas et omnia sibi suisque ablata reducebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 102:8)
- De praeda Roberti comitis, et, invalescente fame, minores quid egerint, vel quid passi sint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 103:2)
cum quibus fortiter dimicans, victoriam gloriose, his in fugam conversis obtinuit, atque cum immensis copiis praedarum, quas illic Turci fugientes reliquerant, ad castra Antiochiae est reversus, multo solamine relevans populum in hac Boemundi calamitate desperatum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 104:3)
- Pro redemptione cujusdam captivi juvenis, parentes ejus volentes turrim suam Christianis tradere, expulsi sunt, et juvenis a Christianis occisus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 111:2)
- Dux Godefridus jam recuperata salute, et Reymundus comes, per regiones divisi, ad contrahendas praedarum copias destinantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 115:3)
Quem in terram Sarracenorum et Turcorum direxit exercitus ad repetendas praedas et spolia, quae Boemundus attritus et profugus deseruit, ut gaudium ex infortunio jejunae et attritae plebi reportaret:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 116:2)
sed non multas praedarum contraxit copias.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 116:4)
Nam Sarraceni et gentiles [0472B] ab eo tempore, quo Boemundus terram eorum intravit praedasque abduxit, provisi, armenta sua cum universis rebus et pecuniis per montana et loca investigabilia absconderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 116:5)
Sed paucas praedas contraxerunt, propter diffugium quod Sarraceni cum rebus, armentis et pecudibus per montana et longinquam regionem faciebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 116:7)
Rotgerus de Barnavilla pariter convocatus adfuit, qui insidiis Turcorum assiduus et strages saepius exercens, apud eosdem Turcos notissimus et famosissimus laudem eam obtinuit, ut saepius inter Christianos et ipsos de omni conventione utrinque captivorum et cujusque rei internuntius audiretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 122:5)
Vulneratorum quidem et captivorum non erat numerus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 126:10)
Et indignatus super ejus audacia, obsidionem circa Rohas nunquam se praetermittere in deo suo jurat, sed, admonito exercitu suo, hanc in momento irrumpere, et Baldewinum captivum abducere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 22:5)
Fama quidem ejus apud Turcos omnes antecessit, et libenter eum videre et audire solebant in omni negotio quod cum Christianis agebant, aut in restitutione utrinque captivorum, aut cum aliquando pacem inter se componebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 56:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION