라틴어 문장 검색

"infamis Helenae Castor offensus vice fraterque magni Castoris, victi prece, adempta vati reddidere lumina:"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1718)
alii, quod et Vergilius, locum esse hunc sacratum Pani, deo Arcadiae, cui etiam mons Lycaeus in Arcadia consecratus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3434)
Pan etiam Arcadia mecum si iudice certet, Pan etiam Arcadia dicet se iudice victum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 6:3)
possumus et Castorem, si legamus 'et senior cum Castore Thybris':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1242)
panaque qui primus c. n. p. i. Pan Arcadiae deus est, ut "Pan deus Arcadiae venit", qui fistula canere primus inve- nit, quia calamos in usum cantilenae adducens inertes esse non passus est, id est otiosos, sine arte.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 241)
Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus, nec Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit, Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo, Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet, Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.31)
aut certe ideo Pollu- cem pro Castore posuit, quia ambo licenter et Polluces et Castores vocantur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 893)
Iam singulas virgines, quae deae putabantur, sui sequebantur comites, Iunonem quidem Castor et Pollux, quorum capita cassides ovatae stellarum apicibus insignes contegebant, sed et isti Castores erant scaenici pueri:
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:4)
inde castorem media syllaba producta pronuntiarunt, quia hoc omnibus nostris nominibus accidebat, quorum prima positio in easdem quas castor litteras exit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 208:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION