라틴어 문장 검색

hinc Hercules hinc Castor et Pollux hinc Aesculapius hinc Liber etiam (hunc dico Liberum Semela natum, non eum quem nostri maiores auguste sancteque Liberum cum Cerere et Libera consecraverunt, quod quale sit ex mysteriis intellegi potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 62:3)
sed quod ex nobis natos liberos appellamus, idcirco Cerere nati nominati sunt Liber et Libera, quod in Libera servant, in Libero non item) - hinc etiam Romulum, quem quidam eundem esse Quirinum putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 62:4)
cumque omnis populi Romani religio in sacra et in auspicia divisa sit, tertium adiunctum sit si quid praedictionis causa ex portentis et monstris Sibyllae interpretes haruspicesve monuerunt, harum ego religionum nullam umquam contemnendam putavi mihique ita persuasi, Romulum auspiciis Numam sacris constitutis fundamenta iecisse nostrae civitatis, quae numquam profecto sine summa placatione deorum inmortalium tanta esse potuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 5:9)
ergo et illud in silice quod hodie apparet apud Regillum tamquam vestigium ungulae Castoris equi credis esse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 11:6)
nonne A. Postumio aedem Castori et Polluci in foro dedicatam, nonne senatus consultum de Vatinio vides?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 13:2)
iam vero in Graecia multos habent ex hominibus deos, Alabandum Alabandis, Tenedi Tenen, Leucotheam quae fuit Ino et eius Palaemonem filium cuncta Graecia - Herculem Aesculapium Tyndaridas Romulum nostrum aliosque compluris, quos quasi novos et adscripticios cives in caelum receptos putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 39:6)
" Quid Apollinem Volcanum Mercurium ceteros deos esse dices, de Hercule Aesculapio Libero Castore Polluce dubitabis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 45:1)
primi tres, qui appellantur Anactes Athenis, ex rege Iove antiquissimo et Proserpina nati Tritopatreus Eubuleus Dionysus, secundi Iove tertio nati et Leda Castor et Pollux;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 53:4)
Peccavit igitur, pace vel Quirini vel Romuli dixerim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 51:3)
An vero tibi Romulus ille aut pastores et convenas congregasse aut Sabinorum conubia coniunxisse aut finitimorum vim repressisse eloquentia videtur, non consilio et sapientia singulari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 37:1)
Dicunt enim, cum cenaret Crannone in Thessalia Simonides apud Scopam fortunatum hominem et nobilem cecinissetque id carmen, quod in eum scripsisset, in quo multa ornandi causa poetarum more in Castorem scripta et Pollucem fuissent, nimis illum sordide Simonidi dixisse se dimidium eius ei, quod pactus esset, pro illo carmine daturum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 352:1)
Atque hac in re tanta inest ratio atque sollertia, ut ex hoc die, quem apud Ennium et in maximis annalibus consignatum videmus, superiores solis defectiones reputatae sint usque ad illam, quae Nonis Quinctilibus fuit regnante Romulo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 41:7)
quibus quidem Romulum tenebris etiamsi natura ad humanum exitum abripuit, virtus tamen in caelum dicitur sustulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 41:8)
Iustissimus, et deinceps retro usque ad Romulum, qui ab hoc tempore anno sescentesimo rex erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 95:10)
Cedo, num, Scipio, barbarorum Romulus rex fuit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 95:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION