라틴어 문장 검색

Dumque ibi quadrupedes caelestia pabula carpunt, noxque vicem peragit, thalamos deus intrat amatos, versus in Eurynomes faciem genetricis, et inter bis sex Leucothoen famulas ad lumina cernit levia versato ducentem stamina fuso.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 22:4)
Quae radio stantis percurrens stamina telae "vulgatos taceo" dixit "pastoris amores Daphnidis Idaei, quem nymphe paelicis ira contulit in saxum (tantus dolor urit amantes). Nec loquor, ut quondam naturae iure novato ambiguus fuerit modo vir, modo femina Sithon.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 28:2)
de stamine pampinus exit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 36:5)
Ut stetit, "o" dixit "non istis digna catenis, sed quibus inter se cupidi iunguntur amantes, pande requirenti nomen terraeque tuumque, et cur vincla geras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 68:2)
Resoluta catenis incedit virgo, pretiumque et causa laboris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 73:3)
inseritur medium radiis subtemen acutis, quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum percusso paviunt insecti pectine dentes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 6:2)
de quo tamen illa remittit stamen et antiquas exercet aranea telas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 13:7)
Stamina barbarica suspendit callida tela purpureasque notas filis intexuit albis, indicium sceleris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 45:5)
Specus est tenebroso caecus hiatu, est via declivis, per quam Tirynthius heros restantem contraque diem radiosque micantes obliquantem oculos nexis adamante catenis Cerberon abstraxit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 35:4)
staminaque impresso fatalia pollice nentes "tempora" dixerunt "eadem lignoque tibique, o modo nate, damus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 49:2)
Non aliter stupuit gemina nece coniugis Orpheus, quam tria qui timidus, medio portante catenas, colla canis vidit, quem non pavor ante reliquit, quam natura prior, saxo per corpus oborto;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 7:1)
Tum stamina docto pollice sollicitat, quorum dulcedine captus Pana iubet Tmolus citharae submittere cannas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 21:10)
Quid sis nata, vide, vel quid sis passa, columque, i, cape cum calathis et stamina pollice torque:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 49:4)
Vos urbe virum prohibete, Quirites, vel, si dignus erit, gravibus vincite catenis, aut finite metum fatalis morte tyranni!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 48:7)
scilicet hanc legem nentes fatalia Parcae stamina bis genito bis cecinere tibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 37)

SEARCH

MENU NAVIGATION