라틴어 문장 검색

Hic Crassus 'hoc tibi' inquit 'Catule, primum persuadeas velim, me non multo secus facere, cum de oratore disputem, ac facerem, si esset mihi de histrione dicendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 83:1)
Me autem, Catule, fateor neque hodie in istis libris et cum istis hominibus vivere nec vero, id quod tu recte commeministi, ullum umquam habuisse sepositum tempus ad discendum ac tantum tribuisse doctrinae temporis, quantum mihi puerilis aetas, forenses feriae concesserint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 85:3)
Ac, si quaeris, Catule, de doctrina ista quid ego sentiam, non tantum ingenioso homini et ei, qui forum, qui curiam, qui causas, qui rem publicam spectet, opus esse arbitror temporis, quantum sibi ei sumpserunt, quos discentis vita defecit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 86:1)
'Iam, iam,' inquit Catulus 'intellego, Crasse, quid dicas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 90:1)
' 'Mihi vero' Catulus inquit 'placet.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 90:6)
Hic Catulus 'di immortales,' inquit 'quantam rerum varietatem, quantam vim, quantam copiam, Crasse, complexus es quantisque ex angustiis oratorem educere ausus es et in maiorum suorum regno conlocare!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 126:1)
Tum Crassus 'non in hac' inquit 'una, Catule, re, sed in aliis etiam compluribus distributione partium ac separatione magnitudines sunt artium deminutae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 132:1)
Neque enim illud fugerim dicere, ut Caelius "qua tempestate Poenus in Italiam venit," nec "prolem" aut "subolem" aut "effari" aut "nuncupare" aut, ut tu soles, Catule, "non rebar" aut "opinabar";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 153:3)
Hanc diligentiam subsequitur modus etiam et forma verborum, quod iam vereor ne huic Catulo videatur esse puerile;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 173:1)
Nam cum sint numeri plures, iambum et trochaeum frequentem segregat ab oratore Aristoteles, Catule, vester, qui natura tamen incurrunt ipsi in orationem sermonemque nostrum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 182:3)
Atque haec quidem ab eis philosophis, quos tu maxime diligis, Catule, dicta sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 187:1)
' inquit Catulus 'aut quid disputatione ista adferri potest elegantius aut omnino dici subtilius?'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 187:4)
' Tum Catulus 'erras,' inquit 'Crasse, si aut me aut horum quemquam putas a te haec opera cotidiana et pervagata exspectare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 188:2)
Quod si Antipater ille Sidonius, quem tu probe, Catule, meministi, solitus est versus hexametros aliosque variis modis atque numeris fundere ex tempore tantumque hominis ingeniosi ac memoris valuit exercitatio, ut, cum se mente ac voluntate coniecisset in versum, verba sequerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 194:1)
Quid fuit in Graccho, quem tu melius, Catule, meministi, quod me puero tanto opere ferretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 214:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION