라틴어 문장 검색

Sed ne epistulae modum excedam, quae non debet sinistram manum legentis inplere, in alium diem hanc litem cum dialecticis differam nimium subtilibus et hoc solum curantibus, non et hoc.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 13:7)
eodem loco pone dialecticos;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 5:3)
Ego non redigo ista ad legem dialecticam et ad illos artificii veternosissimi nodos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 19:6)
Cautio illum decet, timor non decet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 26:4)
Ait autem Posidonius hoc sophisma, per omnes dialecticorum scholas iactatum, sic ab Antipatro refelli:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 38:7)
At quae a dialecticis contra hanc opinionem dicuntur, segreganda fuerunt et ideo seposita sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 5:3)
Dialectici veteres ista distinguunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 12:1)
Omnia animalia dialectica nasci oportet, ut istam finitionem magnae parti hominum togatorum obscuram intellegant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 10:3)
quaedam uero tam manifesta sunt ut nullam cautionem desiderent:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 9:6)
De quibusdam et imperitus iudex demittere tabellam potest, ubi fecisse aut non fecisse pronuntiandum est, ubi prolatis cautionibus controversia tollitur, ubi inter disputantes ratio ius dicit.
(세네카, 행복론, Liber III 32:1)
Video istic diplomata et syngraphas et cautiones, vacua habendi simulacra, umbracula avaritiae quaedam laborantis, per quae decipiat animum inanium opinione gaudentem.
(세네카, 행복론, Liber VII 56:3)
et vere intra Eusebianos lares talium te quaedam moneta susceperat disciplinarum, cuius philosophica incude formatus nunc varias nobis rerum sermonumque rationes ipso etiam qui docuerat probante pandebas, nunc ut Platon discipulus iam prope potior sub Socrate, sic iam tu sub Eusebio nostro inter Aristotelicas categorias artifex dialecticus atticissabas, cum ille adhuc aetatulam nostram mobilem teneram crudam modo castigatoria severitate decoqueret, modo mandatorum salubritate condiret.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 3:1)
quam totam monachus virente in aevo secreta bibit institutione, orator, dialecticus, poeta, tractator, geometra, musicusque, doctus solvere vincla quaestionum et verbi gladio secare sectas, si quae catholicam fidem lacessunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 6:4)
neque enim, cum Hieronymus interpres, dialecticus Augustinus, allegoricus Origenes gravidas tibi spiritalium sensuum spicas doctrinae salubris messe parturiant, nunc scilicet tibi a partibus meis arida ieiunantis linguae stipula crepitabunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 2:2)
quam tu adhuc iuvenis inter hostiles conspicatus catervas, atque illic in acie contrariae partis adamatam, nil per obstantes repulsus proeliatores, desiderii brachio vincente rapuisti, philosophiam scilicet, quae violenter e numero sacrilegarum artium exempta raso capillo superfluae religionis ac supercilio scientiae saecularis amputatisque pervetustarum vestium rugis, id est tristis dialecticae flexibus falsa morum et illicita velantibus, mystico amplexu iam defaecata tecum membra coniunxit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION