라틴어 문장 검색

Sempronius ex ea pecunia, quae ipsi attributa erat, aedes P. Africani pone Veteres ad Vortumni signum lanienasque et tabernas coniunctas in publicum emit basilicamque faciendam curavit, quae postea Sempronia appellata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 198:1)
Non esse servos peior hoc quisquam potest nec magis versutus nec quo ab caveas aegrius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 1149)
nam si faxis, te in caveam dabo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 217)
In caveam latam oportuit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 2104)
Quia enim in cavea si forent conclusi, itidem ut pulli gallinacei, ita non potuere uno anno circumirier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 3, scene 1110)
ei quantum potes, abduc istos in tabernam actutum devorsoriam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 3149)
postquam in tabernam vasa et servos conlocavi, ut iusserat, ita venio adversum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 619)
Nunc ibo in tabernam, vasa atque argentum tibi referam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 794)
Ego devortor extra portam huc in tabernam tertiam, apud anum illam doliarem, claudam crassam, Chrysidem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 2125)
nam in taberna usque adhuc, si veniret Syrus, cui dedi sumbolum, mansi, uti iusserat:
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 78)
in tabernam ducor devorsoriam, ubi male accipiar mea mihi pecunia.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 3, scene 257)
Venitne in mentem tibi quod verbum in cavea dixit histrio:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 179)
postea de colonis unus ad eum fontem propter bonitatem aquae quaestus causa tabernam omnibus copiis instruxit eamque exercendo eos barbaros allectabat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장54)
Igitur circum spectacula spatiosiora intercolumnia distribuantur circaque in porticibus argentariae tabernae maenianaque superioribus coaxationibus conlocentur, quae et ad usum et ad vectigalia publica recte erunt disposita.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장3)
Qui autem fructibus rusticis serviunt, in eorum vestibulis stabula, tabernae, in aedibus cryptae, horrea, apothecae ceteraque, quae ad fructus servandos magis quam ad elegantiae decorem possunt esse, ita sunt facienda.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 5장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION