라틴어 문장 검색

sanctitate domus priscum ad morem, comis ultra quam antiquis feminis probatum, mater impotens, uxor facilis et cum artibus mariti, simulatione filii bene composita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 1장6)
simul commonefecit, quia multa vana sub nomine celebri vulgabantur, sanxisse Augustum quem intra diem ad praetorem urbanum deferrentur neque habere privatim liceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 12장4)
ita castigandae plebi compositum senatus consultum prisca severitate neque segnius consules edixere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 13장3)
ceterum regendis provinciis prisca virtute egit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 32장11)
quin adhuc memorari exempla quae priscis moribus ad virtutem et gloriam Romana indoles prodiderit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 23장4)
famosos probris quonam modo senatu depelleret anxius, mitem et recens repertam quam ex severitate prisca rationem adhibuit, monendo secum quisque de se consultaret peteretque ius exuendi ordinis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 25장5)
ac tamen quantum sine bello dabatur, revocare priscum morem, exercitare legiones, cura provisu perinde agere ac si hostis ingrueret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 12장3)
et pomerium urbis auxit Caesar, more prisco, quo iis qui protulere imperium etiam terminos urbis propagare datur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 23장4)
quod ubi turpi fama divulgatum, ne ceteri quoque ex Paeligno coniectarentur, Helvidius Priscus legatus cum legione mittitur rebus turbidis pro tempore ut consuleret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 49장4)
At Claudius saevissima quaeque promere adigebatur eiusdem Agrippinae artibus, quae Statilium Taurum opibus inlustrem hortis eius inhians pervertit accusante Tarquitio Prisco.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 59장1)
mox adventu Aesculapii artem medendi inlatam maximeque inter posteros eius celebrem fuisse, nomina singulorum referens et quibus quisque aetatibus viguissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 61장3)
et Helvidius Priscus tribunus plebei adversus Obultronium Sabinum aerarii quaestorem contentiones proprias exercuit, tamquam ius hastae adversus inopes inclementer augeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 28장8)
isque prisco instituto propinquis coram de capite famaque coniugis cognovit et insontem nuntiavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 32장4)
pons Mulvius in eo tempore celebris nocturnis inlecebris erat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 47장4)
concertare equis regium et antiquis ducibus factitatum memorabat idque vatum laudibus celebre et deorum honori datum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 14장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION