라틴어 문장 검색

tribuit et quoddam dictare celeranti scribarum sequacitas saltuosa compendium, qui comprehendebant signis quod litteris non tenebant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 8:3)
Nunc per undenas equitare suetus syllabas lusi celer atque metro Sapphico creber cecini, citato rarus iambo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:12)
tunc thyrsos pariterque levant pariterque reponunt multiplicantque gradum, modo quo Curetes in actu quoque pii Samothraces eunt, nunc obvia versae pectine Amazonio, modo quo citat orbe Lacaenas Delia plaudentesque suis intorquet Amyclis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:69)
"iamque et ad ensiferos vicina pube tumultus aptabar, nec me ulla feri Mavortis imago praeteriit, didici, quo Paeones arma rotatu, quo Macetae sua gaesa citent, quo turbine contum Sauromates falcemque Getes arcumque Gelonus tenderet et flexae Balearicus actor habenae quo suspensa trahens libraret vulnera tortu inclusumque suo distingueret aera gyro."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권55)
Sic fata levavit sidereos artus thalamique egressa superbum limen Amyclaeos ad frena citavit olores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam62)
nemora alta citatis incubuere vadis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci9)
ardenti ianuam suspiria librat pectore, iam praedae levis imminet, ecce citatos advertit Diana gradus, dum per iuga septem errat Aventinaeque legit vestigia cervae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris9)
attamen illi iam tenuem pingues florem induxere palaestrae, deserpitque genis nec se lanugo fatetur intonsae sub nube comae, tunc rite citatos explorant acuuntque gradus, variasque per artes exstimulant docto languentia membra tumultu:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권224)
interdum nutu capitisque citati integer obsequio, manibus nunc obvia tela ' discutiens, instat gressu voltuque recedit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권298)
vix requies, iam vox citat altera remos, ecce iterum immodice venientem eludit et exit sponte ruens mersusque umeris:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권311)
ergo ubi luctandi iuvenes animosa citavit gloria, terrificos umeris Aetolus amictus exuitur patriumque suem, levat ardua contra membra Cleonaeae stirpis iactator Agylleus, Herculea nec mole minor, sic grandibus alte insurgens umeris hominem super improbus exit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권329)
tum generum, ne laudis egens, iubet ardua necti tempora Thebarumque ingenti voce citari victorem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권354)
ut leo Massyli cum lux stetit obvia ferri, tunc iras, tunc arma citat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권65)
ipsique - putes sensisse - repugnant cornipedes nulloque truces hortamine parent, nec celerare gradum nec tollere lumina terra, fortius incursant Tyrii, sed vesper opacus lunares iam ducit equos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권82)
praevertit equos curruque citato desilit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권260)

SEARCH

MENU NAVIGATION