라틴어 문장 검색

Vae illi homini, qui vestem non habens nuptialem ingreditur ad cenam!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:19)
Potuit et Danihelo de regis ferculis opulcntior mensa transferri, sed Ambacum messorum prandium portat, arbitror, rusticanum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 9:11)
"Illae interim, quael sacerdotes suo vident indigere praesidio, eriguntur in superbiam et, quia maritorum expertae dominatum viduitatis praeferunt libertatem, castae vocantur et nonnae et post cenam dubiam apostolos somniant."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:83)
"Pentecoste cenae mutantur in prandia, quo et traditioni ecclesiasticae satisfiat et ventrem cibo non onerent duplicato."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:107)
Qui vero pauperes sunt et tenui substantiola videnturque sibi scioli, pomparum ferculis similes procedunt ad publicum, ut caninam exerceant facundiam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 16:5)
quis totidem erexit villas, quis fercula septem secreto cenavit avus?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I33)
vestibulis abeunt veteres lassique clientes votaque deponunt, quamquam longissima cenae spes homini;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I54)
ingens cena sedet, gremio iacuit nova nupta mariti.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II67)
"quod spatium tectis sublimibus unde cerebrum testa ferit, quotiens rimosa et curta fenestris vasa cadant, quanto percussum pondere signent et laedant silicem, possis ignavus haberi et subiti casus inprovidus, ad cenam si intestatus eas:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III108)
provincia tanti vendit agros, sed maiores Apulia vendit, qualis tunc epulas ipsum gluttisse putamus induperatorem, cum tot sestertia, partem exiguam et modicae sumptam de margine cenae, purpureus magni ructarit scurra Palati, iam princeps equitum, magna qui voce solebat vendere municipes fracta de merce siluros?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV15)
tantine iniuria cenae, tam ieiuna fames, cum possit honestius illic et tremere et sordes farris mordere canini?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V7)
Qualis cena tamen!
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V16)
set tibi dimidio constrictus cammarus ovo ponitur exigua feralis cena patella.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V41)
post hunc tradentur tubera, si ver tunc erit et facient optata tonitrua cenas maiores.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V54)
Si tibi legitimis pactam iunctamque tabellis non es amaturus, ducendi nulla videtur causa, nec est quare cenam et mustacea perdas labente officio crudis donanda, nec illud quod prima pro nocte datur, cum lance beata Dacicus et scripto radiat Germanicus auro.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI100)

SEARCH

MENU NAVIGATION