라틴어 문장 검색

noli erubescere, Appi, collegam in sacerdotio habere quem in censura quem in consulatu collegam habere potuisti, cuius tam dictatoris magister equitum quam magistri equitum dictator esse potes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 94:1)
censura duobusque consulatibus simul gestis expertum se nihil concordi collegio firmius ad rem publicam tuendam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 300:2)
Q. inde Fabius quintum et P. Decius quartum consulatum ineunt, tribus consulatibus censuraque collegae nec gloria magis rerum, quae ingens erat, quam concordia inter se clari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 322:1)
deinde ad honores pervenit, quaesturaque et duabus aedilitatibus, plebeia et curuli, postremo et praetura perfunctus iam ad consulatus spem cum adtolleret animos, parum callide auram favoris popularis ex dictatoria invidia petit scitique plebis unus gratiam tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 321:1)
deinde ubi ablegatum velut de industria M. Marcellum viderunt, quem maxime consulem in eum annum ob egregie in praetura res gestas creari volebant, fremitus in curia ortus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 409:2)
Claudium Pulchrum, cui Sicilia provincia in praetura fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 18:2)
tres ingenti certamine petierunt, Q. Fulvius Flaccus consul, qui et ante bis consul et censor fuerat, et T. Manlius Torquatus, et ipse duobus consulatibus et censura insignis, et P. Licinius Crassus, qui aedilitatem curulem petiturus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 60:1)
in Etruriam C. Calpurnius post praeturam prorogato in annum imperio missus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 404:1)
ex aedilitate gradum ad censuram fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 93:3)
inde et Licinius censura se abdicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 94:3)
aeque foedum certamen inquinandi famam alterius cum suae famae damno factum est exitu censurae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 520:1)
ea res consensu patrum discussa est, ne postea obnoxia populari aurae censura esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 526:3)
iam aedilitatem praeturamque fastidiri, nec per honorum gradus, documentum sui dantes, nobiles homines tendere ad consulatum, sed transcendendo media summa imis continuare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 73:1)
eodem anno censuram multi et clari viri petierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 688:1)
et in equitatu recensendo mitis admodum censura fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 343:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION