라틴어 문장 검색

Proximum constantiae exemplum Sulpicius Asper centurio praebuit, percontanti Neroni cur in caedem suam conspiravisset breviter respondens non aliter tot flagitiis eius subveniri potuisse:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 68장1)
nec ceteri centuriones in perpetiendis suppliciis degeneravere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 68장3)
illic indignissimum casum sapienter tolerans a centurione ad caedem misso corripitur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 9장5)
at centurio quamvis inermem, praevalidum tamen et irae quam timori propiorem cernens premi a militibus iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 9장7)
nec omisit Silanus obniti et intendere ictus, quantum manibus nudis valebat, donec a centurione vulneribus adversis tamquam in pugna caderet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 9장8)
eo missus centurio qui caedem eius maturaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 15장2)
igitur centurio, ubi effugia villae clausit, iussa imperatoris Ostorio aperit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 15장4)
proditores et transfugas arboribus suspendunt, ignavos et imbelles et corpore infames caeno ac palude, iniecta insuper crate, mergunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 12장 1:3)
alterius manus centuriones, alterius servos vim et contumelias miscere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 2:3)
nihil per libertos servosque publicae rei, non studiis privatis nec ex commendatione aut precibus centurionem militesve adscire, sed optimum quemque fidissimum putare.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 2:2)
seu centurio seu praefectus incorruptum facti testem habebat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 4:2)
occiso centurione ac militibus, qui ad tradendam disciplinam inmixti manipulis exemplum et rectores habebantur, tris liburnicas adactis per vim gubernatoribus ascendere;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 28장 2:1)
tribuni tamen centurionesque et proximi militum grata auditu respondent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 18장7)
anteposuere ceteri quoque tribuni centurionesque praesentia dubiis et honestis, isque habitus animorum fuit ut pessimum facinus auderent pauci, plures vellent, omnes paterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 28장3)
nec tribunis aut centurionibus adeundi locus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 36장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION