라틴어 문장 검색

Huic crevit maximum multis e partibus bellum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 172:2)
Posuerunt enim quod subtilissimo vapore paludum Maeotidarum inter duos solstitiales positarum, inter quos maximus discursus planetarum est, nutriuntur corpora planetarum, ita quod quando illum attrahunt ex gravitate deprimuntur et retrogradandur, et quando eundem digerunt, elevantur et cursu diriguuntur;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 8:4)
Quod si vita bona, quae animae se a corpore separantis est speculum, et si anima bona quae se elevat atque abducit a corporis contubernio;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 3:13)
Quae autem exit anima a servitio isto, et elevat se a corpore, Verbum sequitur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 6:3)
si creatura creaturam sine fraude atque offensione sui non potest intueri, quomodo potest sine periculo sui vibrantem cernere vultum creatoris aeterni, corporis hujus opertus exuviis?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 3:15)
Denique Rebecca cum duas naturas humani ingenii parturiret, unam mali, alteram boni, easque exsilire intra uterum sentiret suum (Esau enim typus erat malitiae, Jacob figuram bonitatis gerebat), mirata quidnam illud esset quod discordiam quamdam concepti cerneret fetus, consuluit Deum, ut passionem proderet, medelam daret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:12)
Et ideo sepultura ejus ignorata non est, sed elevata, quam diutius creatura tenere non potuit;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 6:7)
quia per ipsum omnis creatura properavit a corruptionis servitiis elevari.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 6:8)
Elevat enim et extollit mentem suasoriis verbis, ostendit omnia regna terrae, dicens:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:35)
Vidi impium superexaltatum et elevatum super cedros Libani, et transivi, et ecce non erat (Ps. XXXVI, 35).
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:25)
Torvos leones cernimus naturalem feritatem imperata mutare mansuetudine, suam rabiem deponere, nostros mores sumere;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:9)
Nonne cernimus velut aciem quamdam virtutum ordinatam in praelium;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 3:1)
Sed fortasse quia munda et immunda induci in arcam praecipi cernis animantia, jure movere possit quia dixi honestis disceptationibus indecoras non esse miscendas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:1)
iisdemque numeris crevisse et decrevisse:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 1:3)
His enim causis minuitur diluvium quibus crevit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION