라틴어 문장 검색

mihi, ut ultra pro eo deprecer, locum non reliquit.
(아풀레이우스, 변명 99:3)
ceterum si magis pollerent oculorum quam animi iudicia, profecto de sapientia foret aquilae concedendum.
(아풀레이우스, 플로리다 2:11)
ceterum et incolis frequens et hospitibus celebrata.
(아풀레이우스, 플로리다 15:5)
ceterum multum abest Pythagorae philosophi statuam esse;
(아풀레이우스, 플로리다 15:20)
ceterum meminerant optimi magistratus et beniuolentissimi principes mandatum sibi a uobis quod uolebant.
(아풀레이우스, 플로리다 16:72)
ceterum uox cohibita silentio perpeti non magis usui erit quam nares grauedine oppletae, aures spurcitie obseratae, oculi albugine obducti.
(아풀레이우스, 플로리다 17:6)
ceterum ipsius uocis hominis exercendi cassus labor superuacaneo studio plurifariam superatur, si quidem uoce hominis et tuba rudore toruior et lyra concentu uariatior et tibia questu delectabilior et fistula susurru iucundior et bucina significatu longinquior.
(아풀레이우스, 플로리다 17:12)
"antesignani nostri partem, qua manus humerum subit, ictu per articulum medium temperato prorsus abscidimus atque ibi brachio relicto, multis laciniis offulto vulnere, ne stillae sanguinis vestigium proderent, ceterum Lamachum raptim reportamus;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:15)
"ceterum incuria sequens prioris providentiae beneficia corrumpet."
(아풀레이우스, 변신, 5권154)
ceterum titione delirantis Altheae Meleager asinus interissem.
(아풀레이우스, 변신, 7권 26:4)
"Ceterum futura tibi sacrorum traditio pernecessaria est, si tecum nunc saltem reputaveris exuvias deae, quas in provincia sumpsisti, in eodem fano depositas perseverat, nec te Romae diebus sollemnibus vel supplicare iis vel, cum praeceptum fuerit, felici illo amictu illustrari posse."
(아풀레이우스, 변신, 11권 29:10)
Ceterum deus vester cum diligentia sculpitur, tornatur et ornatur;
(아우구스티누스, 편지들, 16. (A. D. 399 Epist. L) Ductoribus Ac Principibus Vel Senioribus Coloniae Sufetanae Augustinus Episcopus8)
ibi me inspice, ne me laudes ultra quam sum, ibi non aliis de me crede sed mihi, ibi me adtende et vide quid fuerim in me ipso per me ipsum.
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 6:4)
Atque insuper dubitatur an Kalendis quoque pronuntiari possit, quando neque ultra neque citra, set, quod inter haec medium est, 'intra Kalendas,' id est Kalendis, pronuntiandum sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 16:1)
Ceterum quis tam obtunso ingeniost, quin intellegat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION