라틴어 문장 검색

et simul in pugnae studio quod dedita mens est, corpore relicuo pugnam caedesque petessit, nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces, nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 16:9)
Postremo quoniam raro cum corpore tellus est et coniunctast oras maris undique cingens, debet, ut in mare de terris venit umor aquai, in terras itidem manare ex aequore salso;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 20:12)
ea cingit flexuoso volumine draco.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 67:5)
Adverterant in se populum in spectaculo gladiatorum Livia et Iulia comitatus dissimilitudine, quippe cingentibus Liviam gravibus viris, haec iuventutis et quidem luxuriosae grege circumsidebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 6:2)
undique colles Inclusere cavi, et nigra nemus abiete cingit, quae res utique faciebat lucum a populi communione secretum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 9:3)
Est autem carmen huiusmodi quo di evocantur, cum oppugnatione civitas cingitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 7:1)
Cingitur ipse furens certatim in praelia Turnus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 11:1)
Ferte citi ferrum, date tela, et scandite muros:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 16:6)
gladii cum triste minantes Iudicium insolita trepidum cinxere corona, Atque auso medias perrumpere milite leges Pompeiana reum clauserunt signa Milonem?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:17)
ingens urbem cingebat Erinnys, Excutiens pronam flagranti vertice pinum, Stridentesque comas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:30)
Mox iubet et totam pavidis a civibus urbem Ambiri, et festo purgantes moenia lustro, Longa per extremos pomoeria cingere fines Pontifices, sacri quibus est permissa potestas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:38)
Balteus haud fluxos gemmis adstrinxit amictus, Colla monile decens, humerisque haerentia primis Suppara nudatos cingunt angusta lacertos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:21)
haec patiens longo munimine cingi Visa duci rapes, tutisque aptissima castris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:45)
Sed prius ut totam, qua terra cingitur, urbem Clauderet, a summis perduxit ad aequora castris Longum Caesar opus, fontesque et pabula campi Amplexus fossa, densas tollentia pinnas Cespitibus, crudaque exstruxit brachia terra.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:48)
Lucus erat longo numquam violatus ab evo, Obscurum cingens connexis aera ramis, Et gelidas alte submotis solibus umbras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION