라틴어 문장 검색

hic Veiorum occasus fuit, urbis opulentissimae Etrusci nominis, magnitudinem suam vel ultima clade indicantis, quod decem aestates hiemesque continuas circumsessa cum plus aliquanto cladium intulisset quam accepisset, postremo iam fato quoque urgente, operibus tamen, non vi expugnata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 259:1)
hoc ad Alliam fuga, hoc capta urbs, hoc circumsessum Capitolium necessitatis imposuisse, ut desereremus penates nostros exsiliumque ac fugam nobis ex eo loco conscisceremus quem tueri non possemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 567:2)
qua voce audita et senatus accipere se omen ex curia egressus conclamavit et plebs circumfusa adprobavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 580:1)
circumsederi urbem Romanam ab invidia et odio finitimorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 67:1)
offendit inquit te, A. Corneli, vosque, patres conscripti, circumfusa turba lateri meo?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 162:1)
ipse ab hostibus circumsessus erupit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VII Periocha18)
cum se nihil morari magistrum equitum pronuntiasset, degressum eum templo laetus senatus, laetior populus, circumfusi ac gratulantes magistro equitum, hinc dictatori, prosecuti sunt, firmatumque imperium militare minus periculo Q. Fabi quam supplicio miserabili adulescentis Manli videbatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 502:1)
id vero circumfuso undique equitatu - ut vallum peteretur opusque inciperet - fieri non poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 540:2)
ubi inciderint in praedatores, ut idem omnibus sermo constet, legiones Samnitium in Apulia esse, Luceriam omnibus copiis circumsedere nec procul abesse quin vi capiant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 16:1)
ante noctem tamen sunt circumsessa et nocte custodita ne quis elabi posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 607:5)
alter consul Apuleius in Nequinum oppidum circumsedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 110:1)
qua circumfusus turba quattuor milia inquit peditum et sescentos equites dumtaxat scribere in animo est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 342:1)
circumfusi deinde cum consulem salutarent, quaerit Fabius quo pergerent, respondentibusque lignatum se ire, ain tandem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 346:1)
etiamne circumsedebimur inquit in castris, ut fame potius per ignominiam quam ferro, si necesse est, per virtutem moriamur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 504:1)
haec dicente consule equites infestis cuspidibus circumfunduntur ac peditem in pugnam redire iubent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 519:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION