라틴어 문장 검색

Illa certissima est virtus quae se diu multumque circumspexit et rexit et ex lento ac destinato provexit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 69:3)
Non vis admoneam, quo diligentior quisque sit et ipse se circumspiciat, alia animi mala ad pessimos quosque pertinere, iracundiam etiam eruditis hominibus et in alia sanis inrepere ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 26:1)
Quanto nunc erat satius amicos parare, inimicos mitigare, rem publicam administrare, transferre in res domesticas operam, quam circumspicere, quid alicui facere possis mali, quod aut dignitati eius aut patrimonio aut corpori vulnus infligas, cum id tibi contingere sine certamine ac periculo non possit, etiam si cum inferiore concurses !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 170:1)
Alius circumspiciatur cum quo conferre possimus manum ;
(세네카, De Providentia, book 1 24:10)
Nec ideo vilis est sibi, quia scit se suum non esse, sed omnia tam diligenter faciet, tam circumspecte, quam religiosus homo sanctusque solet tueri fidei commissa.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 98:1)
tune circumspiciendum, qua contendere illo celerrime possimus, intellecturi in ipso itinere, si modo rectum erit, quantum cotidie profligetur quantoque propius ab eo simus, ad quod nos cupiditas naturalis impellit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 2:5)
Quin potius mala vestra circumspicitis, quae vos ab omni parte confodiunt, alia grassantia extrinsecus, alia in visceribus ipsis ardentia ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 152:1)
adsint ab imo Tartari fundo excitae Eumenides, ignem flammeae spargant comae, viperea saevae verbera incutiant manus, i nunc, superbe, caelitum sedes pete, humana temne.
(세네카, Hercules Furens 1:44)
Circumspice agedum, ne quis arcana occupet, partemque in omnem vultus inquirens eat.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:13)
"si concors annuis istud, mox Libyam sperare dabis, circumspice taedas antiquas:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 234)
"sed spernis amicum plus quam Romanum gerere, stupet ille repulsam et plus inde places, rigidum sic, Pyrrhe, videbas Fabricium, ingestas animo cum divite fugit pauper opes, regem temnens, dum supplice censu pignus amicitiae vili mendicat ab auro."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 93)
seu te commissus populus tenet et minor audet te medio tumidos maiorum temnere mores;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum32)
spernis Elisseae Byrsica tecta domus, rura paludicolae temnis populosa Ravennae et quae lanigero de sue nomen habent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 2:12)
Nicetium protinus circumspexere conspicati, qui non sensim singulatimque, sed tumultuatim petitus et cunctim cum quodam prologo pudoris vultum modeste demissus inrubuit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 6:1)
sic dissociata profundo Bruttia Sicanium circumspicit ora Pelorum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci13)

SEARCH

MENU NAVIGATION