라틴어 문장 검색

putabat enim, si illum cepisset, se cladem istis illaturum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장40)
Sed abite potius, Sirenes usque in exitium dulces, meisque eum Musis curandum sanandumque relinquite.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:5)
Quos nihil aliud in cladem detraxit nisi quod nostris moribus instituti studiis improborum dissimillimi uidebantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:13)
Meministi, ut opinor, quoniam me dicturum quid facturumue praesens semper ipsa dirigebas, meministi, inquam, Veronae cum rex auidus exitii communis maiestatis crimen in Albinum delatae ad cunctum senatus ordinem transferre moliretur, uniuersi innocentiam senatus quanta mei periculi securitate defenderim.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:27)
Alios in cladem meritam praecipitauit indigne acta felicitas;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:16)
quidam longi, sub quibus neque sanitas in propinquo neque exitium est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장6)
Ille enim cum summa diligentia non medici tantummodo, sed etiam regis custodiretur, tamen malagmata sua devorando bibendoque suam urinam in exitium se praecipitavit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장16)
quidam longi, sub quibus neque sanitas in propinquo neque exitium est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 1장 2:2)
Ille enim cum summa diligentia non medici tantummodo, sed etiam regis custodiretur, tamen malagmata sua deuorando bibendoque suam urinam in exitium se praecipitauit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 3:5)
quidam longi, sub quibus neque sanitas in propinquo, neque exitium est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, Caput I. De morborum generibus. 2:2)
Ille enim quum summa diligentia non medici tantummodo, sed etiam regis custodiretur, tamen malagmata sua devorando, bibendoque suam urinam, in exitium se praecipitavit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 3:7)
sed vilior ante obscurae latuit pars ignotissima turbae, donec Abundanti furiis — qui rebus Eois exitium primumque sibi produxit — ab imis evectus thalamis summos invasit honores.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:92)
"Ecce repens isdem clades a partibus exit terrorisque minus, sed plus habitura pudoris Eutropius consul.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:251)
miror cur, aliis qui pandere fata solebas, ad propriam cladem caeca Sibylla taces.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:23)
quam, numina, poenam servatis sceleri, cuius tot cladibus omen constitit?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION