라틴어 문장 검색

claudus autem dicitur, quia per naturam numquam rectus est ignis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4145)
mavortis in antro potest accipi et 'fecerat lupam Mavortis' et 'Mavortis in antro'. Fabius spelunca Martis dixit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6301)
panditur interea domus omnipotentis olympi secundum poeticum morem hoc dicit 'factus est dies', quia poetae dicunt matutino tempore aperiri caelum, noctu vero claudi - unde est illud ante diem clauso conponet Vesper Olympo - nam et paulo post descripturus est noctem, ut iamque dies caelo concesserat, ut intellegamus alium diem esse consumptum, et nunc eum more solito noctis praetermisisse descriptionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 11)
Clodius Tuscus mussare est ex Graeco, conprimere oculos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6574)
ex quibus Clodius quidam dixit, se omnem litem amputaturum interfecto Vergilio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 117)
Fabius Pictor hos deos enumerat, quos invocat flamen sacrum Cereale faciens Telluri et Cereri:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 214)
"Vulcanus claudus deus et debilis, Apollo tot aetatibus levis, Aesculapius bene barbatus, etsi semper adulescentis Apollinis filius, Neptunus glaucis oculis, Minerva caesiis, bubulis Iuno, pedibus Mercurius alatis, Pan ungulatis, Saturnus compeditis."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:16)
"Clodius scilicet et Flaminius et Iunius ideo exercitus perdiderunt, quod pullorum solistimum tripudium exspectandum non putaverunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:2)
Fabius Pictor et iuris et litterarum et antiquitatis bene peritus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 1:5)
Quintusque Fabius Labeo fuit ornatus isdem fere laudibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 1:6)
Morietur in mari Fabius ex eo genere est, quod fieri non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 19:12)
claudum igitur habebimus deum, quoniam de Volcano sic accepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 83:4)
Nihil nos P. Clodi bello Punico primo temeritas movebit, qui etiam per iocum deos inridens, cum cavea liberati pulli non pascerentur, mergi eos in aquam iussit, ut biberent, quoniam esse nollent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 7:3)
itaque Clodius a populo condemnatus est, Iunius necem sibi ipse conscivit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 7:6)
Ne noster quidem probandus, si verum est Q. Fabium Labeonem seu quem alium (nihil enim habeo praeter auditum) arbitrum Nolanis et Neapolitanis de finibus a senatu datum, cum ad locum venisset, cum utrisque separatim locutum, ne cupide quid agerent, ne appetenter, atque ut regredi quam progredi mallent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 44:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION