라틴어 문장 검색

namque ea causa vel maxima est, cur optimo cuique praeceptori sit tradendus puer, quod apud eum discipuli quoque melius instituti aut dicent, quod inutile non sit imitari, aut si quid erraverint, statim corrigentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 42:2)
iucundus ergo tum maxime debet esse praeceptor, ut remedia, quae alioqui natura sunt aspera, molli manu leniantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 56:1)
nam ut primo, cum sermo instituitur, dicere quae audierint utile est pueris ad loquendi facultatem, ideoque et retro agere expositionem et a media in utramque partem discurrere sane merito cogantur, sed ad gremium praeceptoris, et dum aliud non possunt et dum res ac verba connectere incipiunt, ut protinus memoriam firment:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 59:3)
solebant praeceptores mei neque inutili et nobis etiam iucundo genere exercitationis praeparare nos coniecturalibus causis, cum quaerere atque exsequi iuberent, cur armata apud Lacedaemonios Venus, et quid ita crederetur Cupido puer atque volucer et sagittis ac face armatus, et similia, in quibus scrutabamur voluntatem, cuius in controversiis frequens quaestio est, quod genus chriae videri potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 70:1)
latinos vero dicendi praeceptores extremis L. Crassi temporibus coepisse Cicero auctor est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 86:3)
neque solum haec ipse debebit docere praeceptor sed frequenter interrogare et iudicium discipulorum experiri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 100:1)
an vero declamabit quidem praeceptor, ut sit exemplo suis auditoribus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 103:1)
habenda enim ratio ceterorum, qui recta esse, quae praeceptor non emendaverit, credent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 118:1)
virtus praeceptoris haberi solet nec immerito diligenter in iis, quos erudiendos susceperit, notare discrimina ingeniorum et, quo quemque natura maxime ferat, scire.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 129:1)
ut si quis palaestrae peritus, cum in aliquod plenum pueris gymnasium venerit, expertus eorum omni modo corpus animumque discernat, cui quisque certamini praeparandus sit, ita praeceptorem eloquentiae, cum sagaciter fuerit intuitus, cuius ingenium presso limatoque genere dicendi, cuius acri, gravi, dulci, aspero, nitido, urbano maxime gaudeat, ita se commodaturum singulis, ut in eo, quo quisque eminet, provehatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 131:2)
an vero clarissimus ille praeceptor Isocrates, quem non magis libri bene dixisse quam discipuli bene docuisse testantur, cum de Ephoro atque Theopompo sic iudicaret, ut alteri frenis alteri calcaribus opus esse diceret, aut in illo lentiore tarditatem aut in illo paene praecipiti concitationem adiuvandam docendo existimavit, cum alterum alterius natura miscendum arbitraretur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 139:1)
plura de officio docentium locutus discipulos id unum interim moneo, ut praeceptores suos non minus quam ipsa studia ament, et parentes esse non quidem corporum sed mentium credant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 145:1)
cum interim non actores modo aliquos invenias sed, quod est turpius, praeceptores etiam, qui brevem dicendi exercitationem consecuti omissa ratione ut tulit impetus, passim tumultuentur eosque, qui plus honoris litteris tribuerunt, ineptos et ieiunos et trepidos et infirmos, ut quodque verbum contumeliosissimum occurrit, appellent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 183:2)
nos porro, quando coeperit huius rei doctrina, non laboramus exquirere, quanquam apud Homerum et praeceptorem Phoenicem cum agendi tum etiam loquendi et oratores plures et omne in tribus ducibus orationis genus et certamina quoque proposita eloquentiae inter iuvenes invenimus, quin in caelatura clipei Achillis et lites sunt et actores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 276:1)
his successere multi, sed clarissimus Gorgiae auditorum Isocrates, quanquam de praeceptore eius inter auctores non convenit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION