라틴어 문장 검색

Sancti sunt clerici et omnium vita laudabilis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 17:8)
Ita ergo age et vive in monasterio, ut clericus esse merearis, ut adulescentiam tuam nulla sorde conmacules, ut ad altare Christi quasi de thalamo virgo procedas et habeas de foris bonum testimonium feminaeque nomen tuum noverint, vultum nesciant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 17:9)
Cum ad perfectam aetatem veneris, si tamen vita comes fuerit, et te vel populus vel pontifex civitatis in elerum adlegerit, agito, quae clerici sunt, et inter ipsos sectare meliores, quia in omni condicione et gradu optimis mixta sunt pessima.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 17:10)
Nusquam sine matre, nullum clericorum et mon- achorum - quod amplae domus interdum exigebat necessitas - vidit absque arbitris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 3:19)
Nobilium vero filios et, quod dictu nefas est, filias quoque virgines inter studiosa numerasse saltandi meditationem testis est Scipio Africanus Aemilianus, qui in oratione contra legem iudiciariam Tib.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 6:1)
Ludunt alea studiose, delibuti unguentis, scortis stipati.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 15:1)
Ego conabor ostendere hunc studiosissimum vatem et de singulis verbis veterum aptissime iudicasse, et inseruisse lecta operi suo verba, quae nobis nova videri facit incuria vetustatis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 1:3)
Denique vel propter hoc edendi varietas repudietur, quia plena est voluptatis, a qua seriis et studiosis cavendum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 31:2)
22. Nullus clericus amercietur de laico tenemento suo, nisi secundum modum aliorum predictorum, et non secundum quantitatem beneficii sui ecclesiastici.
(Magna Carta 24:1)
60. Omnes autem istas consuetudines predictas et libertates quas nos concessimus in regno nostro tenendas quantum ad nos pertinet erga nostros, omnes de regno nostro, tam clerici quam laici, observent quantum ad se pertinet erga suos.
(Magna Carta 62:1)
62. Et omnes malas voluntates, indignaciones, et rancores, ortos inter nos et homines nostros, clericos et laicos, a tempore discordie, plene omnibus remisimus et condonavimus.
(Magna Carta 64:1)
Preterea omnes transgressiones factas occasione ejusdem discordie, a Pascha anno regni nostri sextodecimo usque ad pacem reformatam, plene remisimus omnibus, clericis et laicis, et quantum ad nos pertinet plene condonavimus.
(Magna Carta 64:2)
Is, magicorum arcanorum studiosus, futura scire avens, spretis verioribus oraculis, veneficas Thessaliae adit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권15)
Cui, lector studiose, quod dedisti Viventi decus atque sentienti, Rari post cineres habent poetae.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, I2)
Si bene te novi, longum iam lassa libellum Ponebas, totum nunc studiosa leges.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXVIII10)

SEARCH

MENU NAVIGATION