라틴어 문장 검색

̓Αχροχορδόνα Graeci vocant, ubi sub cute coit aliquid durius, et interdum paulo asperius, coloris ejusdem;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 61:3)
si pituita in os ejus coiit, vomere debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XI De oris ulceribus. 4:7)
Ergo, priusquam indurescant, cutem incidere, et cucurbitulam accommodare oportet, quae quidquid illuc malae corruptaeque materiae coiit, extrahat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 1:5)
etiam ubi tenuis fistula abdomen perrupit, excidere eam licet, suturaque oras conjungere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 8:1)
Igitur in haec genera demisso specillo, duabus lineis incidenda cutis est, ut media inter eas habenula tenuis admodum ejiciatur, ne protinus orae coeant, sitque locus aliquis linamentis, quae quam paucissima superinjicienda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 14:1)
Si vero plus est per quod telo revertendum, quam quod perrumpendum est, jamque venas nervosque id transiit, commodius est aperire quod superest, eaque extrahere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 3:1)
Tertium genus telorum est, quod interdum evelli debet, plumbea glans, aut lapis, aut simile aliquid, quod, perrupta cute, integrum intus insedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 13:1)
Inter duo vero ossa si per ipsum articulum perruperit, circa vulnus duo membra fasciis habenisve deliganda, et per has in diversas partes diducenda sunt, ut nervos distendant:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 15:1)
Sed steatomatis tunica quoque secanda est, ut effundatur quidquid intus coiit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VI De gangliis, de meliceride, et atheromate, et steatomate, capitis tuberculis. 3:9)
Hae duae tunicae, quum interiora oculi cingant, rursus sub his coeunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 37:4)
quia, quod per ignem divisum est, minus celeriter coit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XV Quomodo aqua hydropicis emittatur. 1:6)
quia, quod vetus est, sutura non coit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVII De interiore membrana abdominis rupta. 4:2)
Igitur, demissis eodem modo digitis, leniter pertractanda vesica est, et discutienda si qua coierunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 30:5)
nam sic quoque discutiuntur, si qua cruenta coierunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 30:8)
Primo vero duo brachii ossa juncta paulatim,dirimuntur, rursusque ad manum coeunt, modo crassitudinis mutato:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION