라틴어 문장 검색

Vesuvium fuisse postea cognitum est - oriebatur, cuius similitudinem et formam non alia magis arbor quam pinus expresserit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 5:4)
Est tamen statim ab capite paulo amplius passus mille locus suspectus et mollis, quem ego interim explorari modico impendio iussi, an recipere et sustinere opus possit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 90 1:2)
TRAIANUS PLINIO Ut coepisti, Secunde carissime, explora diligenter, an locus ille quem suspectum habes sustinere opus aquae ductus possit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 911)
si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen ut, qui negaverit se Christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando dis nostris, quamvis suspectus in praeteritum, veniam ex paenitentia impetret.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 97 2:2)
iamque diu nulli cognitus alter erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 57:2)
est illi curae me perdere, quaeque solebat esse levis, constans et bene certa nocet, crede mihi, si sum veri tibi cognitus oris (nec planis nostris casibus esse puter ), Cinyphiae segetis citius numerabis aristas, altaque quam multis floreat Hybla thymis, et quot aves motis nitantur in aere pinnis, quotque natent pisces aequore, certus eris, quam tibi nostrorum statuatur summa laborum, quos ego sum terra, quos ego passus aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 711)
"protinus intravit mentes suspectus honorum:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권16)
crudele suos addicere amores, non dare suspectum est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 61:10)
sed nisi bella forent, numquam mihi cognitus esset.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:18)
prohibent aditus litusque tuentur Troes, et Hectorea primus fataliter hasta, Protesilae, cadis, commissaque proelia magno stant Danais, fortisque animae nece cognitus Hector.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 10:2)
nam cunctis eadem est audire voluntas, o facunde senex, aevi prudentia nostri, quis fuerit Caeneus, cur in contraria versus, qua tibi militia, cuius certamine pugnae cognitus, a quo sit victus, si victus ab ullo est."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 20:8)
Est locus Arcadiae (Pheneum dixere priores), ambiguis suspectus aquis, quas nocte timeto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 27:7)
quid, si dumtaxat Romae mihi cognitus esses, ascitus totiens in genus omne loci?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 810)
idque recens praestas nec longo cognitus usu, quod veterum misero vix duo tresve mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 53)
si tibi cura mei, vel si pudor ullus inesset, non ultra patriam me sequerere meam, quoque loco primum tibi sum male cognitus infans, illo temptasses ultimus esse mihi, inque relinquendo, quod idem fecere sodales, tu quoque dixisses tristis in urbe vale.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 134)

SEARCH

MENU NAVIGATION