라틴어 문장 검색

"mirum unde, sed olim hic honor alitibus, superae seu conditor aulae sic dedit effusum chaos in nova semina texens, seu quia mutatae nostraque ab origine versis corporibus subiere notos, seu purior axis amotumque nefas et rarum insistere terris vera docent;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권178)
tu gentis conditor, Euhan, qui geminos iuvenes Lemni de litore vectos intuleras Nemeac mirandaque fata parabas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권271)
subit agmine longo colla inter iuvenum, laetisque favoribus omni concinitur vulgo Cadmum atque Amphiona supra conditor;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권352)
Quot adhuc vobis repurgandae latent leges, quas neque annorum numerus neque conditorum dignitas commendat, sed aequitas sola?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 10:1)
Mons quem incoluerat, Saturnius dictus, civitas quam depalaverat, Saturnia usque nunc est, tota denique Italia post Oenotriam Saturnia cognominabatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 8:1)
Philosophi enim non Christiani cognominantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 4:3)
Nemo negat, quia nemo ignorat, quod ultro natura suggerit, deum esse universitatis conditorem eamque universitatem tam bonam quam homini mancipatam.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 2:3)
Qualiter uero per ministerium Ceddi et Ceadda religiosorum Christi sacerdotum, uel prouincia Merciorum ad fidem Christi, quam non nouerat, peruenerit, uel prouincia Orientalium Saxonum fidem, quam olim exsufflauerat, recuperauerit, qualis etiam ipsorum patrum uita uel obitus extiterit, diligenter a fratribus monasterii, quod ab ipsis conditum Laestingaeu cognominatur, agnouimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 2:6)
De Saxonibus, id est ea regione, quae nunc Antiquorum Saxonum cognominatur, uenere Orientales Saxones, Meridiani Saxones, Occidui Saxones.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XV.11)
Iustum uero in ipsa Cantia Augustinus episcopum ordinauit in ciuitate Dorubreui, quam gens Anglorum a primario quondam illius, qui dicebatur Hrof, Hrofaescaestrae cognominat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. III. 1:2)
Erat autem idem Aedilberct filius Irminrici, cuius pater Octa, cuius pater Oeric cognomento Oisc, a quo reges Cantuariorum solent Oiscingas cognominare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V. 1:4)
Ita Christianitatis uestrae integritas circa sui conditoris cultum fidei est ardore succensa, ut longe lateque resplendeat, et in omni mundo adnuntiata uestri operis multipliciter referat fructum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVII. 1:5)
cuius nomine uicus, in quo maxime solebat habitare, iuxta Cataractam, usque hodie cognominatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XX. 2:6)
Fecerat autem, priusquam Brittaniam ueniret, monasterium nobile in Hibernia, quod a copia roborum Dearmach lingua Scottorum, hoc est campus roborum, cognominatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IV. 1:8)
sed ut barbari et rustici, quando eadem prima sabbati, quae nunc dominica dies cognominatur, ueniret, minime didicerant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IV. 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION