라틴어 문장 검색

Vana siquidem fuerit opinio posses maniplum hominum, utcunque animis et consilio excellant, regiones nimio plus amplas et spatiosas imperii iugo cohibere et froenare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 9:5)
Etenim vigor iuventutis excessus plurimos tegit, qui tamen in senectute tandem velut debita exigentur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:5)
Quatenus ad animi passiones et studia, devita invidiam, metus anxios, iram intus cohibitam, subtiles et nodosas disquisitiones, gaudia et exhilarationes immodicas, tristitiam alte pressam et non communicatam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:14)
Detegunt se homines vel animum suum communicando vel cum ira commoti sunt nec se bene cohibere possint, vel cum ex improviso opprimuntur, vel cum necessitate quadam adiguntur non habentes quod praetextant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:16)
Secundo, qualiter particulares motus irae reprimi possent, aut saltem citra nocumentum cohiberi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 1:6)
Deque sua parte clam iecit in illius arte, Vasque suo texit uelamine sicque recessit, Rursus ut huc tandem uenientibus hic ad eandem Cercior accedat, socio pars altera cedat.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VII. De fraudulento, qui sua fraude decipitur 8:2)
Ergo suae testae detracta preside ueste, Texit amore pari uas inde sodalis auari;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VII. De fraudulento, qui sua fraude decipitur 8:5)
Que uelut incaute legerent dum semina caute, Arte solo iactis cohibentur retibus artis;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:2)
A quo se dampno nullo cohibebat in anno.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:2)
Vota sui cordis tegit hoc sub tegmine fraudis:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:5)
"Haec" ait, "arbor erit testis, qui talia querit, Tegmine sub cuius uas auri teximus huius.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:16)
"Cura sit incidi tutoris cornua fidi, Me quoque pelle canis, procul hinc qui fetet inanis, Circumquaque tegi:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:6)
Cuius conatus cohibens canis hic simulatus, Impiger accessit uiolentus eumque lacessit, Captus ut hac larua fugitando coinquinet arua;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:9)
Quod cum fecisset, sic nexus ouansque preisset, Vas id paulatim saxis replet emula statim, Sicque tegit limo, prope iam maris ut sit in imo.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:8)
Sic uictus cessit, sic crimen adultera texit.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION