라틴어 문장 검색

Et egressus est unus in agrum, ut colligeret herbas agrestes; invenitque quasi vitem silvestrem et collegit ex ea colocynthidas agri. Et implevit pallium suum et reversus concidit in ollam pulmenti; nesciebat enim quid esset.
어떤 사람이 들에 푸성귀를 뜯으러 나갔다가 들포도나무를 발견하고, 그 열매를 옷자락에 가득 담아 가지고 돌아와서, 무엇인지도 모르고 국 솥에 잘라 넣었다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 4장39)
Collegit ergo in agro usque ad vesperam; et, quae collegerat virga excutiens, invenit hordei quasi ephi mensuram (id est tres modios).
룻이 저녁때까지 들에서 이삭을 줍고, 그 주운 것을 털어 보니 보리 한 에파가량이 되었다. (불가타 성경, 룻기, 2장17)
Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris, ut colligas, sed relinques advenae, pupillo ac viduae.
너희가 올리브 나무 열매를 떨 때, 지나온 가지에 다시 손을 대어서는 안 된다. 그것은 이방인과 고아와 과부의 몫이 되어야 한다. (불가타 성경, 신명기, 24장20)
et vulnerati illorum replebunt valles eorum, et omnis torrens et flumen inundans mortuis eorum replebuntur.
그들의 부상자들이 그곳의 골짜기와 마른내를 가득 채우고, 물 많은 강은 죽은 자들로 가득할 것이다. (불가타 성경, 유딧기, 2장8)
et repleta est terra eius equis, et innumerabiles quadrigae eius; et repleta est terra eius idolis: opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum.
그들의 땅은 우상으로 가득합니다. 그들은 자기들 손으로 만든 작품에, 자기들 손가락으로 만든 것에 경배합니다. (불가타 성경, 이사야서, 2장8)
Iustus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiae colliguntur, tamen non est qui intellegat: a facie enim malitiae collectus est iustus.
의인이 사라져 가도 마음에 두는 자 하나 없다. 알아보는 자 하나 없이 성실한 사람들이 죽어 간다. 그러나 의인은 재앙을 벗어나 죽어 가는 것이니 (불가타 성경, 이사야서, 57장1)
Atque inde surrexit, ut spicas ex more colligeret. Praecepit autem Booz pueris suis dicens: "Etiam inter manipulos colligat, ne prohibeatis eam;
룻이 다시 이삭을 주우려고 일어나자 보아즈가 자기 종들에게 명령하였다. “저 여자가 보릿단 사이에서 이삭을 주워도 좋다. 그에게 무례한 짓을 하지 마라. (불가타 성경, 룻기, 2장15)
Ad hanc itaque cum accessissem ut fructum inde colligerem, deprehendi illam esse ficulneam cui maledixit Dominus, seu illam veterem quercum cui Pompeium Lucanus comparat dicens, "Stat, magni nominis umbra, Qualis frugifero quercus sublimis in agro," etc. Hoc igitur comperto non multis diebus in umbra eius ociosus iacui;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM 1:7)
Quam sobrie autem atque continenter ipsi vixerint, non est nostrum modo ex exemplis colligere, ne Minervam ipsam videar docere.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 3:20)
Addebant etiam nec me aliter philosophiae cursum consummare, nec ad ejus pervenire metam, aut aliquem ex ea me fructum colligere;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:4)
Potentiam quidem nomine Patris specialiter exprimi, ex multis colligitur testimoniis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:2)
Quod si etiam tam evangelica quam apostolica discutiamus dicta, intelligimus, juxta ipsius locutionis proprietatem, ea quae ad potentiam pertinent, Patri specialiter ascribi, ut hic quoque aperte colligi possit vocabulo Patris ipsam specialiter omnipotentiam designari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:3)
Cujus etiam ut ineffabilem exprimerent benignitatis ejus dulcedinem, totam ei musicarum consonantiarum ascribunt harmoniam, qua et ipsum jugiter resonare firmamentum, et superiores mundi partes repleri perhibent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:9)
Spiritus Domini replevit orbem terrarum, etc. (Sap. I, 7.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:13)
Quis est ille circulus, nisi ambitus globosi et teretis orbis, de quo scriptum est quia Spiritus Domini replevit orbem terrarum? (Sap. I, 7.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 55:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION