라틴어 문장 검색

Elephantos dextro sinistroque cornu collocaverat aequalibus inter eos intervallis interiectis, post autem elephantos armaturas leves Numidasque auxiliares substituerat.
(카이사르, 아프리카 전기 59:4)
Caesaris autem acies hoc modo fuit collocata:
(카이사르, 아프리카 전기 60:1)
+ Fere ipsum dextrum cornu secundam autem aciem fere in earum legionum parte + cohortium collocaverat, praeterea ex tironum adiecerat paucas.
(카이사르, 아프리카 전기 60:3)
Tertiam autem aciem in sinistrum suum cornu contulerat et usque ad aciei suae mediam legionem porrexerat et ita collocaverat uti sinistrum suum cornu esset triplex.
(카이사르, 아프리카 전기 60:4)
Sagittarios varie passimque locis certis maximeque in cornibus collocaverat.
(카이사르, 아프리카 전기 60:6)
Caesar interim quoniam inopia frumenti premebatur, copias omnes in castra conducit atque praesidio Lepti Ruspinae Acyllae relicto, Cispio Aquilaeque classe tradita, ut alter Hadrumetum, alter Thapsum mari obsiderent, ipse castris incensis quarta noctis vigilia acie instructa impedimentis in sinistra parte collocatis ex eo loco proficiscitur et pervenit ad oppidum Aggar, quod a Gaetulis saepe antea oppugnatum summaque vi per ipsos oppidanos erat defensum.
(카이사르, 아프리카 전기 67:1)
Oppidum erat Zeta quod aberat a Scipione milia passuum X, ad eius regionem et partem castrorum collocatum, a Caesare autem diversum ac remotum, quod erat ab eo longe milia passuum XIIII.
(카이사르, 아프리카 전기 68:1)
Scipio interim legiones productas cum elephantis quos ante castra in acie terroris gratia in conspectu Caesaris collocaverat, reducit in castra.
(카이사르, 아프리카 전기 70:7)
Quorum litteras Caesar oppidanis obiecit et qui vitam sibi peteret, iussit turrem ligneam oppidanorum incendere;
(카이사르, 히스파니아 전기 18:13)
Ita fine [diei] turrem ligneam cum propius accessisset, ab oppidanis est occisus.
(카이사르, 히스파니아 전기 18:16)
Vigilia secunda propter multitudinem telorum turris lignea quae nostra fuisset, ab imo vitium fecit usque ad tabulatum secundum et tertium.
(카이사르, 히스파니아 전기 19:1)
Ex hostium armis pro caespite cadavera conlocabantur, scuta et pila pro vallo.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:2)
Erat una navis Rhodia in dextro Caesaris cornu longe ab reliquis collocata.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 11:1)
in dextro cornu Rhodias collocat, in sinistro Ponticas.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 14:2)
in fronte collocant XXII, reliquas subsidiarias in secundo ordine constituunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 14:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION